Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
90 Joh. Johansson.
verum etiam personas ita quum perspicue tom copiose ac splendide
depingit, ut non possit non omnes ad se convertere et rapere, atque
id tanto magis, quod tanta apud Grecos auctoritate florebant ejusmodi
certamina, nihil ut gloriosius, nihbil magis expetendum mortali contin-
gere posse existimareut, quam ut ludis sollemnibus palmam acciperet
et victor citaretur 1). Et ad hanc prope divinam fortuonam quam in
eo esset ut perveniret Orestes omnibus omnium virtutum laude superior,
casu adverso accidit, ut atrocissima et miserrima morte afficeretur.
Quo quid magis aptum ad misericordiam commovendam excogitari po-
tuit? Clytemnestram, si nonnibil amoris materni in ea esset, sortis
tam misere filii clarissimi miserere necesse erat. Et nihilominus ap-
paret id illi videri percommode accidisse, quod ab eo liberata est,
qui quanto melior erat atque fortior, tanto magis erat metuendus.
Electre autem nihil acerbius afferri potuit. Qu&e quo excellentiorem
virtutibus fratrem fuisse audivit, eo magis sibi persuasit, aptissimum
eum fuisse, qui patrem ulcisceretur seseque a miseria liberaret. Quam
igitur prudentie laudem Orestes in prologo pedagogo tribuerat, ea se
dignissimum preestitit. Jurejurando nullo narrationem suam firmans,
ut jusserat Orestes, ita tamen callide instituere scivit, ut a nullo
eam audienti summa fides ei non haberetur necesse esset. Å quo ne
sqq. fioxit. Cfr. Lechneri diss. de Sophocle poeta ’Ounpsxeorarw p. 8. Quod in vera
temporis ratione peccavit, quum jam Orestis temporibus ludos, qui gymnici nomi-
nantur, Delphis fieri fingeret, quamquam ante XLVIII Olympiadis annum tertium
palla ibi umquam nisi musica certamina instituta fuisse et Strabo c. 421 et Pausa-
nias $ 813 narrant, hoc neminem offendat. Id enim s&epenumero poets sibi sumunt,
ut mores suorum temporum antiquissimis temporibus tribuant, Curricula equorum ,
que avno demum tertio Ol. XLIX Delphis institui coepta sunt, Olympie autem Ol.
XXV. 1 (Paus. $ 394), jam ante Homerum si non publice, at privatim apparari
solita esse ex Homeri 1. 1. videmus et ad Pelopem illa et Herculem fama referebat.
!) De hac re Pindarus (Pyth. 10. 22—29) ita canit: ivdaiuwr då xai öurnröc
obtos divng yiyvetas sogois, ös äv yspoiv H nodäv dosrå xoanjsoas TÅ utyor did-
lov Öy tölug 18 xal odive, xal Cdwr In viapov xar alsar röv dy tuysvru
onugåror IHvdiwv. ’O ydikxios ovpgarös ov ROT dufaris dvrå’ ödass di podteov
ädvos åyklatoss äntdusoda, nepaives NOS foyator nÅdor. Quantos honores habue-
rint Greci victoribus certaminum illorum sacroram quum e Paus. 8 469 intelligi pot-
est, ubi de Diagora Rhodio heec scripta videmus: »wjoartes då ol veavioxos dra
TiS navnyöpews vöv Natipa lgepov fPalldusviv 76 Und röv ’Elljvur ärvdes. xai tv-
daiuove ini Tois Nai xalovperor, tum e Vitruvii pref. L. IX, qui ita scribit: no-
bilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Nemea, Isthmia vicissent, Grecorum majores
ita magnos honores constituerunut, ut non modo in conventu stantes cam palma et
eor ferant laudes, sed etiam quum revertantur in suas civitates cum victoria,
triomphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur, e reque publica perpetua
vita constitutis vectigalibus fruantur. Cfr Plutarch. Pelop. 34. 4; Cie. Tuse. 1. 46,
111; Pro Flace, 13. 31; Sueton. Ner. 25; Gell. 3. 15.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>