- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
91

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 91

aspectus quidem Electre deterruit, quam quanto ’dolore afficeret,
oculis vidit.

Sunt !) qui Sophoclem reprehendant, quod justo copiosiorem cer-
tamivis Pythici descriptionem hoc loco interposuerit, quam a tragica
ratione tam alienam esse putant, nihil ut aliud ea spectaverit, nisi ut
Athenienses laudibus exornaret. Que reprehensio quam non justa sit,
nemo non videt, qui perspectum habet, quantum in hac descriptione
positum voluerit Sophocles. Vidimus Orestem Aeschyleum ad matrem
ipsum de sua morte nuntium afferre eique statim fidem haberi, quam-
quam ab ignoto homine rem se accepisse profiteretur. Quod quum
parum verisimile Sophocli videretur, Orestem a matre neque agnosci
nec diligentius interrogari, quomodo tam repente preter spem e vita
excessisset, ita rem instituit, ut a pedagogo quum etate longe provecto
tum usu sapientiaque prestanti nuntius matri perferretur, qui ab ho-
mine ei amicissimo ideoque Oresti inimicissimo missum se esse perbhi-
beret. Hoc modo postquam hominem invenit eum, quo nemo magis
idoneus esse potuit, qui rem Clytemnestre letissimam, mortem Ore-
stis, sine ulla fraudis suspicione referret, id tamen plurimum interesse
recte intellexit, mortem Orestis ita fingi, ut a veritatis similitudine
nullo modo abhorreret. Quod quoniam solebant adolescentes ex omni-
bus Grecie civitatibus Delphos convenire ludis sollemnibus et in certa-
mina descendere, nihil erat probabilius, quam Orestem hoc idem fe-
cisse 2). Que probabilitas vehementer eo aucta est, quod pxedagogus,
quasi si ipse rem presentem vidisset, tam evidentem imaginem om-
nium, que in certaminibus illis gesta erant, oratione sua expressit,
ut audientes illa non narrari audire, sed agi videre sibi viderentur.
Ita demum existimavit Sophocles Clytemnestre nihil esse visum iri
quamobrem de re nuntiata dubitaret. Quod quantum interfuerit, nemo
non videt, qui consideret in eo uno secundum instituti Orestis eventum
positum fuisse. Que quum ita sint, apparet descriptionem illam splen-
didam certaminis Pythici rationi tragoedige esse accommodatissimam.
Quod tamen minime impedit, quominus ita eam Sophocles institutam
voluerit, ut civium suorum animos quam maxime teneret ac delectaret.
Vix quisquam negare potest, quin Athenienses ceteris Grecorum populis,

1) Ut A. Schoellius in Sophocles, sein Leben u. Wirken p. 254 et Fr. v. Rau-
merus in Vorlesungen ib. alte Geschichte V. II. p. 407.

3) Etiam Pindarus (Pyth XI. vv. 1ö—16) mentionem facit victoriem Orestis
Pythiis reportate: quamobrem fama videtur fuisse, Orestem, dum in Phocide apud
Strophium versabatur, in Pythia descendisse, ubi corporis etiam virtutibus excellendo
fliom patre clarissimo dignum se omnibus hominibus prestaret, priusquam munus
uleiscendi aggrederetur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0349.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free