- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
95

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 95

commodi quid afferrent. Sed quum comperisset, nihil minus in mente Elec-
tram agitare, quam ut ea adjutrice necem Åegistho inferret, audacius id
existimavit, quam quod prudentis esset suscipere. Tantum audere quid
aliad esse, quam ad majorem, quam in qua jam esset, miseriam scien-
tem proficisci? Ån in virum tam potentem quicquam posse mulieres?
Quapropter eam obsecrat atque obtestatur, iram ut comprimeret et ne-
cessitate coacta potentioribus cederet. Frustra Electra eam primum
admonuerat, quam indigna conditione uteretur, bonis patriis spoliata et
matrimonii expers senescere coacta. Frustra tam eam docuerat, quan-
tam pietatis laudem apud optimum quemque sibi paritura esset, si vite
pericula contemnens patris ulciscendi officio satisfaceret. Frustra deni-
que, oratione in preces versa, obsecraverat, ne patri operam suam de-
negaret, ne fratri deesset. Eodem utitur consilio, atque antea, eau-
dem prestat prudentiam, eandem animi timiditatem. Prestare ei videtur
presentia mala tolerare, quam quicquam audere, quod si secus acci-
disset, in multo pejora inciderent. Temeritatem Electr&e exprobrat et
nimiam audaciam. Ex quibus omnibus quum Electra probissime intel-
lexisset, nihil auxilii sibi a sorore exspectandum esse, rewm predicat se
solam gesturam. Hoc audito Chrysothemis Electram, cujus de incon-
siderantia nihil jam dubitat, irridere incipit: ex quo altercatio inter so-
rores oritur, cujus ejusmodi finis factus est, ut altera alteram viam,
suis utraque moribus convenientem, ingrederetur. Quam liberam adhi-
bet contumaciam, a magnitudine animi ductam, eam capere Chryso-
themis non potest, sed pro amentia habet et inconsiderata ratione.
Concedit quidem, ut antea, jure suo Electram agere; verumtamen esse
dicit, quam de jure sit paululum decedendum, quod damnum afferat.
ITisque legibus ubi Electra negat se vivere velle, predicit fore, ut malis
affecta consilium suum poenitente animo collaudet.

Quo facto quum Chrysothemis in regiam discessisset, carmen in-
cipit chorus, quod secundum est stasimum, quo pietatem erga parentes
celebrat. Hoc officium, quod ipse bellu& prestarent, qui homines negli-
gerent, eos a diis impunitos numquam dimissum iri persuasum habet.
Miseram domus Agamemnoni& conditionem, que dissidio filiarum esset
aucta, commiserans, Chrysothemim, quod sororem in pietate colenda non
imitaretur eamque desereret, improbat, FElectre autem, quamquam
andaciam non comprobat, summis laudibus effert singularem in patrem
amorem, in quo omnibus facile antecelleret, et animi excelsitatem, qua
insignis quidvis mali mortemque turpitudine multo anteponerct, et reli-
gionem in sanctissima quaque lege divina colenda, cujus virtutis laude
pre ceteris floreret. Quamobrem salutem Electre precatur et victoriam
ut ab hostibus brevi reportaret.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0353.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free