Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ot
94 Joh. Johansson.
effici, quum FElectre Sophoclee, quibus erat moribus queque ratio ei
cum parricidis intercedebat, id mandatum, ut inferias matris afferret
sepulero patris, committi non posset. Chrysothemis autem, cujus in
mentem frater revocatus esset ab Electra et choro, sacra patri faciens
summam spem pr&esentis fratris concepit ex cincinnis et aliis sacrificii
modo oblati signis conspectis. Sic mira rerum commutatio facta est.
Que brevi ante spem salutis, quam e somnio Clytemnestre Electra et
virgines chori ceperant, pro vana habuerat precibusque tantummodo
earum cedens sacrificium se patri suo ipsius et sororis, non matris no-
mine facturam promiserat, ea nunc optimam spem habens vehemen-
tissime iis videtur errare. Que nuper nihil a fratre exspectaverat
anuxilii et Electre, nisi rerum necessitati cedens se sequeretur, summum
periculum -a parricidis imminere denuntiaverat, ea nunc sororem de
omni auxilio omnique de salute desperantem confidenter animo confir-
mare studet. Neque potuit hec Chrysothemidis spes atque exhortatio
spectantes non vehementer commovere, qui veram rerum conditionem
tenerent. Viderunt eam rectissime sperare, mox tamen fore, ut illa spe
dejiceretur eundemque in errorem, ac soror, incideret. Viderunt ama-
bilem ejus mitemque naturam. Que, ubi primum in tumulo cincinnum
conspexit, summo pgaudio cumulata, quod a fratre dicatom eum judi-
caret, magnam vim lacrimarum effudit. Que sic affecta ad sororem,
quanta potuit festinatione, properavit, ut ingens suum gaudium cum ea
communicaret.
Hoc progressu Chrysothemidis videtur Sophocles voluisse, preter-
quam quod speetantes certiores eo fiunt, inferias ab Oreste patri allatas
esse, cujus rei causa discesserat, ideoque eum brevi ante regiam ad-
futurum, et superiora aliquantum mitigare et posteriora, que acerbis-
sima essent. Nimia enim qugeque Sophocles semper effugit, tristia et
acerba letis et suavibus temperare solet !). Lucem ita vult exiguam e
tenebris undique circumfusis quasi perlucere. Que lux, quamquam nu-
bibus brevi obscuratur atque etiam exstinguitur, vim tamen habet non
parvam. Hoc loco gaudium Chrysothemidis brevissimum quidem fuit,
sed tante tamen veritatis plenum, ut Electra, que omnem chori con-
solationem nuper respuerat, a& desperatione eo in spem revocaretur,
Chrysothemim post fratris mortem secum facere velle. Et profecto
promisit illa, se quidquid posset opis laturam, si modo, que vellet Electra,
!) Exempla sunt in Trachiniis Lichas, qui Deinir& nuntium de Hercule brevi
redituro affert, in Oedipo Tyr. nuntius Corinthius, qui de morte Polybi nuntiat,
imprimisque choro sepe Sophocles commisit has partes tristiora mitioribus levandi,
ut in Ajac. vv. 693—718; in Oed. Tyr. vv. 1085—1109; in Antig. vv. 1115—54;
in Trach. vv. 205ö—24, 633—62; in Oed. Col. vv. 668—719.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>