- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
104

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

104 Joh. Johansson.

stulantem induceret, ut alteram etiam, si posset, plagam ei infligeret.
Hanc hortationem immanem esse dicunt et omni muliebri nature
repugnantem. Quasi vero moribus FElectr& id non optime conve-
niat, morte parricidarum mortem patris expiatam velle. An immanius
erat et magis naturi muliebri contrarium ea esse voluntate, postquam
frater ei erat redditus, quam antea? At enim de matricidio antea num-
quam cogitavit Electra. At id quidem falsum esse quum omnis fabulae
ratio docet tum multi loci confirmant. An ideo non fratrem e manibus
matris eripuerat et pedagogo educandum tradiderat, ut patris necem
quando ulcisceretur? Quid? Aliam ob ren! num tam vehbementer dies
noctesque dolebat, uvisi quod exspectatione diutius frater domum redire
cunctaretur, ut a parricidis justas caedis patern& poenas repeteret do-
mumque patriam restitueret? Quem dolorem quum deponere nollet ne-
que parricidis quicquam cedere, nonne pessime eam non modo ÅAegi-
sthus, verum etiam mater habuerunt atque etiam de medio tollere co-
gitarunt? Nuntio de morte Orestis allato Clytemnestra gaudet, quod
tandem esset periculo illo capitis liberata, quod sibi et Orestes et vero
Electra minata esset. Neque vero Electra non compluribus locis di-
serte profitetur mortem se matri cupere. Ut quum priedicat se fratrem .
si posset, patris ultorem educaturam"!) et urnam manibus tenens quum
queritur?), quod frustra frater sepe promisisset, matrem ut ulcisce-
retur, se compariturum. Eademque videmus eam alias etiam pro-
nvuntiare?), tantum quod non ad matrem solam, sed ad Aegisthum quo-
que illa pertinent. Que quum ita sint, optime Sophocles mihi videtur
in moribus Electre describendis sibi constitisse, quum, quomodo antea
semper Orestem ad ultionem exigendam exhortata esset, sic eam in re
ipsa peragenda ei deesse nollet. An fortis animi et constantis, qualis
fait Electra, non est, nulla re deterreri, ne id, quod pro justo habeat,
gestum velit? Nihbil autem Electram tam sibi persuasisse, quam pie-
tatis esse cedis patern&e auctores cede afficere quum ex aliis locis ap-
paret tum vero e vv. 246—50. Hac in re utrum recte statuerit Elec-
tra, an erraverit, id hoc loco non querimus; illud unum negamus, So-
phoclem in moribus ejus exprimendis errasse. At majore est morum
atrocitate Electra, quam natura fert muliebris. Scilicet minus atrox

-

alias nomquam iu horrendis memoriis Sophocles versatus est. An potuit in aliis
hujusmodi rebus sinc ullo animi angore versari, in his non potuit? Lonogum est
omnes, quas docuit, fabulas persequi. In Oedipo vero Tyr. nonne atrocissimas res
Sophocles samma cum laude tractavit? Cfr. preterea Westrikii 1. 1. p. 161, ubi de
hace re contra Brouwerum disputat et Queckii diss. de Euripidis Electra p. 57.

1) vv. 604 —5. 2) vv. 1154—6.

3) Ut vv. 114-16, 209—210, 246—7; 455–6; 811, 953.

- > RER AA
sg nr —

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0362.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free