Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aecsch. et Electris Soph. atque Eurip. 119
egregie probata est preclara illa doctrina, qua tantum sibi parari posse
utilitatis quamque ad mores suos accommodatissimam esse viderent. In-
audita usque ad id tempus disserendi subtilitate eorum dicendique co-
pia stupuerunt omnes neque vero quicquam iis magis expetendum vide-
batur, quam ut his artibus quam plurimum possent, quippe qui ex usu
vite quotidian&e viderent, quanto quisque plus lingu& volubilitate et
verborum magnificentia valeret, tanto facilius eum hominum voluntates ,
quo vellet, impellere, unde autem vellet, deducere posse et magnam
sibi apud populum auctoritatem conciliare opesque suas augere. Nemo
jam bene institutus habebatur, qui scholis sophistarum non interfuisset
eorumque precepta cognovisset. Que quum ita sint, non est difficile
intellectu, quantam vim in mores Grecorum habuerint sophiste. Que vis
quamquam ad ingeniorum acumen excolendum fructuosa erat, vehementer
tamen pertinuit ad antiquorum morum commutationem atque corrupte-
lam maturandam, cujus initium jam a communi omnium rerum abun-
dantia et a multitudinig dominatu factum erat, et ad omnia, in quibus
pristinge vite simplicitas posita erat, fundamenta labefactanda ac per-
vertenda.
Horum temporum alumnus erat Euripides. Quod si consideraveri-
mus, nihil mirum videbitur ab ea, quam priores tragici quum in universa
tragoediarum compositione tum in singulis rebus exponendis secuti es-
sent, ratione eum longe recessisse. Studuit quam maxime in suam rem
convertere precepta nov&e illius discipline, quam magoo studio, ut ante
: diximus, amplexus est et penitus ac diligenter cognoverat. Voluit igi-
tur non tam exemplaria quasi quedam hominum his vel illis moribus
preditorum, animo tantummodo a poetis efficta, in rerum autem na-
tura nusquam inventa, ante oculos spectantium ponere, quam eorum
bominum vitam ac mores imitari, qui suis temporibus essent!). Qua
in re quam longissime ab Aeschyli et Sophoclis consuetudine discessit,
quorum in tragoediis nihil non est grande, magnificum, excelsum, in
suo denique genere summum, nulla persona, que non vulgarem vitse
rationem superet. Heroes et mythice setatis homines, ut Aeschylus et
Sophocles, ita Euripides in scenam induxit, sed illi quum Homerum
secuti prestantioris cujusdam vite imaginem exprimerent moresque per-
sonarum suarum huic vite convenienter grandiores, quam quos illius &-
!) De hac re Sophocles apud Aristotelem (Poet. c. 25) ita dicit: avrös iv
olovs de; nostiv, Köpsnidny då olos slosv. Euripidem facit Aristophanes in Ranis
dicentem: oixsia npåyuar alodywr, os yowueS’, ol börsouer –. Cfr Ed. Mäl-
Jeri Gesch. d. Theorie d. Kunst V. I. pp. 17, 146, 223; Stahr: die antike Tragö-
die, insbesondere die Tragödie des Euripides p. 19.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>