- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
122

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

122 ” Joh. Johansson.

unum audivisse, apud quem hc scripta sunt: ”et sermone magis acce-
dit (Euripides) oratorio generi et sententiis densus et in iis, que a sa-
pientibus tradita sunt, pene ipsis par et dicendo ac respondendo cui-
libet eorum, qui fuerunt in foro diserti, comparandus.” Multis igitur
approbantibus tragoedia Euripides, .de scena quasi philosophum atque
oratorem se gerens!), philosophie instituta omnibus studuit pereloquens
nota facere et ad multitudinis eruditionem utilitatemque transferre.

Neque tamen defuerunt, qui eum viderent hac in re parum tragice
agere ob eamque rem vehementer eum vituperarent. Inter quos prin-
ceps erat Aristophanes. Hic poeta comicus excellentissimus, qui, quam-
quam eetatis su& moribus corruptis ipse erat affectus, sibi persvaserat,
omnem publice salutis spem in antiquorum morum simplicitate in in-
stitutisque a majoribus acceptis restituendis positam esse, omnes rerum
novarum studiosos summa salis cavillationisque acerbitate insectatus est
omnibusque verborum contumeliis et probris antique comedie propriis
vexavit. Quamobrem ut in Equitibus Cleonem, gravissimum illum vulgi
turbatorem, ut in Nubibus Socratem tamquam sophistarum principem
acriter impugnavit ?), sic in Euripidem quum in aliis multis comediis 3)
tum in Ranis acerbe invectus est, quod pristinam tragoedige gravitatem
majestatemque corrupisset et novo illo genere effecisset, ut majora sem-
per incrementa caperet nova disciplina morumque eå aucta corruptela.
Quibus in criminibus in Euripidem conferendis quamquam justo longius
progressus est Aristophanes, quum culpam multorum vitiorum in eum
transferret, quorum tanptum abfuit ut auctor ille esset, ut, quantum po-
tuit, ea impugnaret+) et quamquam in eo vehementer erravit, quod
pristinos mores majorumque instituta putavit restitui cursumque rerum
retineri posse, id tamen recte intellexit, multa ab Euripide tragoedia
immixta esse, que alienissima essent. Quo imprimis sunt referenda
acute ille, e media philosophia repetite, sententie subtilesque dispu-
tationes et ad precipiendum atque ostentationem factas orationes, quas
sepenumero agentibus vel choro attribuit nulla habita ratione persona-
rum neque conditionis neque sexus nihilque aliud queerens, nisi ut, ipse
quid sentiret de rebus divinis et humanis, in aliena persona eloqueretur.

cire. temp. Demosthenis p. 14 sqq. Welekerus in Gr. Tragödien pp. 905, 1813—
19, Stallbaumius in diss. de Eurip. pers. in Ran. p. 26, Hartungus in Eurip. rest
Vv. II. p. 566 sqq.

!) ’O oxnvixös gsidgogpos appellatur Euripides ab Athenso 4, 158 et a Sezto
Empir. adv. Math. 1, 288. ed. Fabric. 3) Cfr. Lessingii 1. ). VIL p. 377 sqq.

3) Ut in Thesmopb. precipue et in Acharn. Preeterea in Nub. 1370 sqq ; in
Vesp. 1414; in Pac. 147, 532; in Lysistr. 368—9.

+) Ufr. Stallbaumii 1. 1. quum alios locos tum p. 82 et Valokemsrii Distr. e 23.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0380.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free