- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
121

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 121

tesque sententias, quibus tragoediam ornaret et quasi insignibus distin-
gueret, ex multis antiquorum scriptorum testimoniis intelligi potest. Ne-
mini est ignotum, quod Plutarchus!) memoria prodidit, post cladem
illam Siciliensem multos Athenienses locis Euripideis, quorum pulchri-
tudine Siculi magnopere caperentur, memoriter pronuntiandis et vitam
et libertatem servasse. Neque vero, quod idem auctor est ?), quemquam
ignorare puto, Lysandrum ceterosque duces hostium Atheniensium,
quum Athenas post victoriam ad Aegos flumen obsiderent, a crudeli
consilio, quod capere cogitarent, ut urbem illam celeberrimam solo :e-
quarent, parodo Electre Euripidee a Phocensi quodam pronunciata
avocatos esse, quod immane tacinus videretur eam delere urbem, que
tales ferret homines, qualis esset carminis illius auctor. Quid? quod
Aristophanes in Ranis a Baccho, qui populi Atheniensiam personam
gerit, munus militie navalis sustinente, Andromedam Euripideam lecti-
tari tantoque Euripidis mortui desiderio incendi facit, ut ab inferis eum
Athenas reducere constitueret, nonne eo significatum vult, Euripidem
preter ceteros Atheniensibus in deliciis fuisse? Jam vero constat?)
Socratem non facile in theatrum venisse, nisi fabulam daret Euripides,
cujus sapientia oblectaretur?) et Platonem, qui e civitate illa, quam
arbitrio suo exstruxit, omnem poesim scenicam vellet exterminatam,
videmus tamen FEuripidis tragoedias propter sapientiam, qua florerent,
commendare 5). ÅAtque ut ad Romanos veniamus satis sit Quintilianum

1) Nic. ec. 29. 2) Lysand. e. 15.

3) ex Aelian. 2, 13. 1) Cie. Tuscul. 4, 63.

3) Rep. 568; cfr. Dio Chr. Or. 18. p. 477. Quamobrem Plato, quamquam ut
poesim universam, ita tragoediam damnaret, Evripideam tamen non omnino explo-
sam voluerit, ita disputat Boeckhius (Gr. Trag. princip. p. 176): ex iisdem rationi-
bus, quibus universam popularium suorum poesin Plato damnabat, ne tragoediae
quidem favere poterat, propterea quod h&ec quoque vitas hominum imitabatur, im-
probos &que ac probos mores describens; deinde Platonis quidem eetate hoc genus
poeseos magnam babuit cum rhetorice affinitatem, ex quo Euripides liberius et fre-
quentius de pulpito dicere coepit talia, que partim philusophorum scholis, partim
forensi suggestui magis conveniret, quam Bacchi theatro. Ex quibus necesse est
Platoni alterum cummaxime arrisisse, quod precepta morum ex histrionum ore so-
parent, alteram vero non minus displicuisse, quum poete publicis civitatis negotiis
sese immiscerent. — Propter multitudinem sapientie preceptorum, que in tragoe-
diis suis Euripides tradidit, ab antiquis ille quasi cognomine / gogds appellabatur,
ot ab Aristophane in Ran. 776, 1418, 1454 et in Nub. 1378; ab Aeschine in Tim.
p. 158 R.; ab Atheneo in L. 6, 270; a Plutarcho in Gl. Ath. p. 92. Cfr. C. Fr.
Hermanni Geschichte u. System der Plat. Philosophie V. I. pp. 203, 307; Bergkii
relig. com. Att. p. 154; Dio Chr. or. 18, 477; M. Seyffertii Cice. Lel. p. 300. De
auctoritate, qua magna floruerit et apud aquales et apud posteriores, vide prsster
Diod. XIII, 97 que disputavit Grysarus in diss. de Gr. Tragoed., qualis fuit

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0379.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free