Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
124 Joh. Johansson.
Qua in re est intelligendom et agentiam cupiditates e puro perraro
fonte fluxisse, sed a libidinum intemperantia profectas esse!), quod
neque de Sophocleis nec de Aeschyleis personis dici potest, et miseriam ,
in qua versabantur, non tam animi, quam corporis fuisse. Quam mi-
seriam quo magis augeret, solebat heroes suos corporis infirmitate con-
fectos et pannosa squalidaque veste insignes inducére, ut mentes spec-
tantium aspectu solo illorum ad misericordiam revocarentur?). Effre-
natisque atque immanibus animi perturbationibus et cupiditatibus omnis
generis depingendis earumque quasi prestigiis et captionibus proponen-
dis, qua in re preter ceteros omnium consensu facile eminuit?), tan-
tum sepe tribuit, ut in ratione instituenda, ad quam quum universa
fabula tum singula qugeque dirigerentur, parum cur&e adbiberet. Quo
factum est, ut, quibus partibus par erat fabulam quasi membris cor-
poris cujusdam contineri, e&e in nonnullis Euripidis fabulis maximeqnae
in novissimis ita alia ab alia sejungereotur, ut, contra atque in opere
artificioso fieri oportebat, non magnopere inter se pertinerent. Prologi
sepe ita instituti sunt, ut in iis person&e, quarum non multam, quo-
modo res agerentur, interfuit queque munere prologorum functe in con-
spectum non jam venerunt”?), in scenam progresse exordium fabulae
non tam agendo, quam narrando facerent. Tamquam prsecones in sce-
nam ille pre&misse sunt, ut, antequam actio ipea suscepta est, specta-
toribus, quid futurum esset, nuntiarent. Neque vero copiosiores non-
numquam, quam ad rerum agendarum intelligentiam opus erat, non fue-
runt in alienissimisque rebus exponendis haud raro versate sunt. Nam
non modo, qui homines quo tempore, quo loco, qua ratione rem ge-
!’) Hoc vidit Dionysius Halicarn. qui in livro de vett. script. censura de Euri-
pide ita existimat: xaå ovyi T& yevsxå xal utyalog.vi Ör RpocwWnwr Ön Kaj RÅ-
7, xadänep Fogoxlis, xardspdwscer’ & di vv äcusvov xai ärvardoor xal TaNE-
vör, oydédea idiir ist avrör Nxocpwxdra. Cfr Th. Rötscheri Aristophanes und
sein Zeitalter p. 233, ubi hec sc:ipta sunt: es war nicht der auf der sittlichen
Idee ruhende Pathos des Subjects, welcher, um seines geistigen Inhalts willen, die
Herzen und Gemithber aller Zuhörer ergriff, und worin sich der Anschauende mit
Recht erhoben fiählte, sondern die zufälligen und mehr abstrakten Leidenschaften
des Subjects hatten den Platz eingenommen. Pflugkius in Pref. ad Med. p. 37 ita
disputat: Euripides res divinas humanasque a consilio et fortitudine et a quadam
necessitate ad cupiditatem libidinemque transtulit; que res quam vim haberet ad
illa mentis incendia affectuamque perturbationem, in qua hujus tragoedia excellit,
supra dizimus.
?) Hanc ob rem sepissime Euripides ab Aristophane irridetur, ut Ran. vv. 842,
846, 1063—4; Acharn. v. 410 sqq. Pac. 146—8; Nub. 921; Thesmoph. v. 24,
3) Qua de re Quintilianus ita judicat: in affectibus vero cam omnibus mirus ,
tum in iis, qui miserstione constaret, facile pracipuus.
’) Ut Mercurius in Ione, Apollo in Alcestide, Venus in Hippelyto.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>