Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöpboris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 125
sturi essent, copiose exposuerunt, sed sepe etiam originem totius suse
familig inde a diis repetitam persecute sunt!) et, si deorum partes
sustinuerunt, quem exitum res esset habitura, preedixerunt 2). Que
quum ita sint, facile apparet Euripidem voluisse, prologos cum ceteris
tragoedie partibus non tam arto quodam temperationis vinculo conjunc-
tos, quam iis prefationum instar adjunctos esse. Qua in re tamen est
tenendum de posteriorum, que feruntur, tragoediarum prologis hoc
magis, quam de priorum dici posse, quorum ratio propius ad simili-
tudinem Sophocleorum accedit. Neque alia erat ratio partium, quas
chorus sustinuit. Huic enim, quem Sophocles et Aeschylus actionis
participem esse voluerunt, non tam actoris, quam spectatoris partes
detulit, quodque necessitudinis vinculum agentibus cum choro apud illos
semper intercessit, id nonnumquam apud Euripidem nullum fuit 3). Forte
fortuna magis, quam consilio agentes convenit et carmina, que cecinit,
paululum aut nihil ad argumentum fabul&e pertinuerunt. Exitus autem
fabule, quem apud Sophoclem et Aeschylum ex ipsa rerum conditione
necessaria quadam continuatione evenire videmus, apud Euripidem sepe-
numero a deo exstrinsecus allato +) vel miraculo quodam 5) effectus est.
Unde perspicuum est, quam vere Aristoteles dixerit 6), Euripidem, tam-
etsi in eo recte ageret, quod infelicem exitum habentes fingeret eorum
res, qui primas tragoedige partes tuerentur, in cetera tamen composi-
tione male. egisse concedendum esse.
At hec tam multa de Euripide deque eorum, in que stas ejus
incidit, temporum ratione quorsum spectant? Nihil alivd nisi ut unum
sub aspectum quasi subjiciantur universa, quibus Euripidis ratio a su-
perioribus tragoedie principibus differat et hzec differentia, unde sit re-
petenda, omnibus appareat, quo facilius singula queque, que ad Elec-
tram Euripideam pertineant, de qua nunc est disputandum, et intelligi
et explicari possint. Ac primum videmus Euripidem, ut antea Sopho-
!’) Ut Iphigenia in Iphigenia Taurica, Iocaste in Phoenissis, Electra in Oreste,
Ampbhitryo in Hercule furiente, Helena in cognomini fabula.
2) Ut Mercurius in Ione.
3) Ut in choris Phoenissarum et Iphigeni& in Aunlide videri licet.
4) Ut a Dioscuris et Electre et Helene exitus, a Diana Hippolyti, a Minerva
Ionis, a Minerva Iphigeni&e Taurice, ab Apolline Orestis, a Baccho Baccharum, a
Minerva Supplicum, a Thetide Andromachee.
3) Ut exitus Mede&e, de quo quid disseruerit Welckerus, vide die Gr. Tragödien
p. 633 —4.
2) Verba Aristotelis (de Art. poet. c. 13) hec sunt: oå Eögsnidn lyxalosrtec
avtoj duapråvovssy , ös toöro doå iv tais toaywdiars, xai Rolai avrov sis dus-
tvgiav tTelevröv.. Toöro ydtp for, Öon:o somras, Sp9örv. Kal I Kbgwridnys, el
xal TA älla un så olxovomet, alla Toxysxuwrtesås ye vär RomtÄV PaIvETAs
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>