- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
131

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 131

Contra posterior illa pars egregie et Sophoclea quodammodo arte
est composita!). Aegritudinem suam ut levaret ac dolorem, quo acer-
bissimo de patris morte, de fratris exsilio de suaque ipsius miseria
semper angebatur, ut luci matutinze diisque ultoribus aperiret, primo
mane Electra sicut Sophoclea, ita Euripidea domo egreditur. Verum
Euripides, qui ad intelligentiam magis, quam ad imaginationem omnia
revocata vellet, quum ei a verisimilitudine abhorrere videretur, Electra
per parricidas licuisse ante ipsam regiam non modo gemitu ac plangore
sortem suam suorumque deplorare et inimicis pessima queque precari,
sed etiam chori mulieres recipere cum iisque consilia sua communicare,
quemadmod::m Sophocles rem finxisset, pretereaque ut conditionem sug
Electre etiam pejorem ante oculos poneret, in solitudine ruris illam
collocavit, ubi lamentis se atque querelis posset quum secum ipsa tum
choro amicarum stipata libere dedere. Atque etiam ad rem agendam
multo aptior ei videbatur ejusmodi solitudo, quam locus ille ante re-
giam in ipsa urbis celebritate situs, propterea quod Orestes facilius E-
lectram convenire cum eaque consilia ulciscendi inire atque inita sine
arbitrig conficere posset. Neque profecto hoc Euripidis inventum, quod
locum agendi ab urbe remotum voluerit, est reprehendendum. Quod vero
enmulum miserige eo voluit conditioni Electre additum, quod aratori
eam pauperi collocatam ac sordido mulieris rustice habitu indutam fin-
geret, vereor, ne in eam vituperationem incucurrerit, qua eum Åristo-
phanes graviter reprehendit, quod tragoediam a pristina majestate ac
gravitate avocatam ad vite communis humilitatem detruderet, quum he-
roes, reges, principes in scenam induceret laceris vestibus indutos, sor-
dibus squalentes, omni denique miseri&e genere oppressos, quo vehemen-
tius ad misericordiam spectantes permoverentur?). Negari quidem non
potest, quin triste sit et graviter ferendum, ex illustrissimo derepente
humillimum fieri, summis de fortunis dejectum ad magnam rerum in-
opiam adduci, audemus tamen dicere, ejusmodi malorum genus tolerari
posse idque ab optimo quoque facillime. Neque putamus Electram tam
ideo miserabilem fuisse, quod e domo regia in ignobilem rustici fami-
liam detrusa esset, quam quia vidisset necem patri nefarie illatam esse
neque posset hujus facinoris ulciscendi officiom explere. Cui malo So-
phocles optimo jure tribuit plurimum, quum Electram suam in domo
patria remanentem fingeret, ubi summo suo dolore sceleratorum impor-
tunitatem atque superbiam quotidie videret. An pejore loco eum esse

’) Hunc prologum Euripideum non solum esse, cujus ratio sic est comparata,
facile sibi persuadebit, si quis legere volet Phoenissas, Orestem, Iphigeniam Taur.
Helenam, Herculem furent. Ionem, alias.

?) Cfr. Aristoph. Ran. vv. 948—67, 1063—4; Acbarn. vv. 410480,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0389.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free