Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Cheöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 135
chorus virginum gerat. Preterea causam, cur in ruris solitudine vivat,
requirit et maritus quemadmodum in eam affectus sit, quomodo in eam
mater se gesserit, quam denique opem fratri, si redierit, ipsa sit pre-
statura, cognoscit. Qui omnis sermo, quamquam ad propositum inep-
tus non est, copiosior mihi videtur et cum Sophocleo illo comparatus
quodammodo frigere. Quo dolore ille atque animi ardore insigpis est,
iis virtutibus hic vereor ne nimis careat. Quod dicit Electra se mori
velle, si mortem matri intulisset, id haud scio an parum eam deceat
dixiese cum homine colloquentem, quem peregrinum esse arbitratur!).
Equidem non ignoro, Orestem Aeschyleum idem fere professum esse,
sed quo loco constitutum, qua animi concitatione affectum! In tumulo
patris cum Electra sedens patrisque opem ad ulciscendum implorans
illud sorori dixit, quum, qua crudeli nece patrem trucidasset mater
quoque indigno funere eum extulisset, sub aspectum ejus illa pene sub-
jecisset, inauditam illam rem ante ignorantis et ad patris ultionem gra-
vissimo Apollinis precepto admoniti. Accedit quod multo crudeliorem
se preestiterat Clytemnestra Aeschylea et multo magis nomine atque
amore matris indignam, quam Euripidea, que non tam ipsa scelerum
auctor, quam lenociniis Aegisthi inducta videatur. Mirum jam mihi
videtur, quod Orestes sororem interrogat, pater num in partem sepul-
eri venerit. Quid enim? In sepulero patris se nocte vix preterita sa-
erificasse brevi ante diserte non dixerat? Neque profecto amori fra-
terno satis convenit, quod Orestes se non statim sorori aperit, ubi pri-
mum ex ea audivit, quomodo in eum affecti essent omnes, qui aderant.
Sed non modo eam relinquens in zxediculam discessit, verum etiam red-
iens peregrinum simulavit. Ita quum rem Euripides institueret, vide-
tur rei naturam minus secutus esse, quam consilium suum, quo egit,
ut senem paedagogum in scenam induceret per eumque agnitionem fa-
ceret. Qui quoniam procul aberat, justa causa, quamobrem arcessere-
tur, erat invenienda. Agricola igitur ab aratione redux peregrinos,
ubi nuntium eos ab Oreste pertulisse cognovit, domum benigne recipit
et ad coenam hospitaliter invitat. Que ut hospitibus digna apparare-
tur, Electra maritam mittit, qui psedagogam cum rebus necessariis ve-
nire juberet. Hoc invento etiam id Euripides effecit, ut occasio sibi
non modo mores agricole diligentius describendi, verum etiam civibus
suis precepta sapientie tradendi, offerretur aptissima. Orestem enim,
ubi aratorem conspexit et liberalitatem atque ingenuum ejus animum
audivit, de nota probitatis, quam difficilis esset repertu 2), philoso-
1) Cfr. Lessingii Hamburger-Drameaturgie 1. 1. p. 391 sqq.
2) Diogenes Laörtius (L. 2. 33) memoris tradidit, Boeratem, quum v. 379 pro-
nuntiatus esset, subito surrexisse et e theatro egressum esse, quod in eo versu O-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>