Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 137
fert, qui quamquam quidem senili ejus etati atque corporis infirmitati
non est alienus, parum tamen animi illi alacritati ac prudentig& respon-
det, quam, fabula progrediente, prestat tantam, ut ex eo totius rei
successus pendere videatur!). Hujus autem sermonis rationem sic Eu-
ripides propterea comparavit, quia vol.wit Aeschylum in eo illudere,
quod Electra ab eo in Choöphoris ex cincinno in tumulo patris invento
exque vestigiis ibi impressis presentiam fratris conjicere et e veste, qua
erat indutus, eum agnoscere fingeretur. Satis non habuit aliam Elec-
tre et Orestis cognitionem invenire et proponere, ut fecit Sophocles,
sed Aeschyleam illam tamquam absurdam cupiit exhibitam. Unde in-
telligere possumus, non modo apud ÅAristophanem, sed re vera Euripi-
dem existimasse rudem atque incomptam Aescyli artem auctoritatemque
ejus elevatam voluisse?). Quid enim? Agnitio illa Aeschylea absur-
dane erat? Intelligentibus, quam leviter exculta ea tempora fuerint,
in que etas Electre et Orestis incidit, quorumque imaginem Aeschy-
lus expressit, et considerantibus, quomodo affecta tum Electra fuerit,
quum cincinnum et vestigia conspiceret, non absurdam puto eam videri,
sed simplicissimis personarum moribus rerumque conditioni accommoda-
tam. Vestis enim, quam ostendit Orestes, nihil video, quod impediat,
quominus aut in Phocidem ab Electra missa esse habeatur aut, sicut
vult scholiastes, alia fuisse, quam qua indutus erat Orestes. Quod vero
a moribus ac statu Electre Aeschylee non abhorret, id tamen in hunc
pedagogum minime convenit. Aliud enim in virginem cadit, aliud in
senem; aliud in eum, cujus res agitur, aliud in alienum.
Jam vero videmus Euripidem non tantum, quantum quum Sopho-
clem tum Aeschylum, inferiis tributam voluisse, que manibus Agamem-
nopnis allate sunt. Quo factum est, ut, que sacra Electra Aeschylea
et Chrysothemis Sophoclea patri obtulerunt, non modo ut eum honora-
rent, verum etiam ut presens ejus impetrarent auxilium, in quo maxi-
mam salutis spem posuerunt, ea pedagogo Euripides imposuit facienda,
quibus alumnum suum mortuum honore afficeret. Aptissime autem Eu-
ripides rem ita instituit, ut cognitio ÖOrestis per paedagogum fieret,
quippe quod verisimillimum esset eum optime, quo habitu et aspectu
esset Orestes, memoria tenere. Neque vero est reprehendendus, quod
cicatrice affectum finxit Orestem, qua potissimum conspecta paedagogus
quum sibi ipse tum HElectr&e persuaderet, recte se videre. Hujusmodi
enim cognitionis locupletissimum auctorem habuit Homerum, qvi Ulixen
1) Homines decrepiti et senectute confecti, sed summa calliditate instructi sa
pissime ab Enuripide in scenam inducuntur.
2) Sunt etiam alii loci, ubi apparet Aeschylum deridere, ut Phoeniss. vv. 748
—52, Supplie. vv. 846 — 56. Cfr. ann. 2. p. 123.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>