- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
138

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ny

138 Joh. Johansson.

a nutrice!) et a pastoribus?) cicatrice cognitum fecit. Negari tamen
non potest, quin lenti et pene frigidi videantur et Orestes et Electra.
Pedagogi demum hortatu inter se amplexantur. Quod etiamsi in Elec-
tra minus est mirandum, quippe que de rei veritate dubia aliquamdiu
sit, Oresti tamen, qui sororem non ignoret, parum convenit. Intimum
illud gaudium, quo inter se redditi efferebantur Orestes et Electra et
apud Aeschylum et apud Sophoclem, quodque tantopere rerum condi-
tioni convenire videtur, hoc loco adeo desideramus, ut valde miremur,
quamobrem Euripides, quem animi humani peritissimum et in motibus
ejus describendis facile principem fuisse constat, Electram suam et O-
restem, quum inter se agnoscerent, minori se letitie dedere, quam
pedagogum et chorum, voluerit. Hoc enim neutrius moribus congruere
nobis videtur, considerantibus, quot quantaque dent mutui amoris signa
quum alias tum in exitu fabule.

Et apud Aeschylum et apud Sophoclem fingitur Orestes oraculo
Apollinis jussus parricidas dolo circumvenire, ut poenis afficerentur sce-
leri paribus. Apud Euripidem autem nihil de hac re Apollo precipit.
Consuluit igitur p&edagogum Orestes, qua ratione res proposita optime
peragenda videretur, ejusque auctoritate constituit, Aegisthum, quum
ruri nywmphis sacrificaret, opprimere. Electra autem jubet pedagogum
matri, quam epulo audisset interfuturam, obviam ire eamque orare, ut
filiam puerperam inviseret. Hinc apparet Euripidem voluisse non modo
juri talionis minus, quam superiores, tributum, verum etiam alieno magis,
quam suo judicio Orestem uti. Ratione ita ulciscendi inita Orestes et
Electra diis ac manibus patris preces adhibent, ut opem sibi et victoriam
prestarent. Quo facto Electra, fratrem ad fortiter agendum exhortata,
predicat se, res si secus ei cecidisset, vim vite su& allaturam, ne in
inimicorum manus victa deveniret, domumque ingrediens, ubi ad utrum-
que certaminis eventum se pararet, chorum jubet pugnantium clamorem
sibi indicare.

Ad suum igitur quisque munus exsequendum postquam agentes dis-
cesserunt, stasimum secundum chorus instituit, in quo copiose exponit
vetustam illam memoriam, qua proditum sit, aureum agnum , quod spe-
cimen, ut ait Seneca tragicus, erat antiquum imperii divinitus datum 3),
a Thyeste Atreo fratri, corrupta ejus uxore, surreptum esse et a Jove,
hoc ingenti facinore gravius commoto, sidera coelestia in aliom cursum
esse deflexa: cui memorie tamen, quamvis ad pietatem erga deos uti-

1) Od. 19, 392. 2) Od. 21, 219.
3) Stabilimen regni sui Atreus apud Attium agnum illum aureum appellat (Cie-
Nat. D. 3. 27). Etiam Plato (Polit. 268—9) mentionem hujus memorise facit.

AA a

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0396.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free