Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 143
dicit Clytemnestram marito, decem annorum intervallo in patriam re-
duci, quum lavaretur, vulnera mortifera inflixisse et verba ea pronun-
tiat, quibus moriens Agamemno impiam uxorem appellavit. Tum au-
tem tempus adesse canit, quo debita impietatis poena ei esset sub-
eunda. Ita hoc loco aptissime chorus sub aspectum auditorum subjicit
nefarium illud Clytzemnestre scelus, cujus poenas ab ea gravissimas li-
beros ipsius repetere statim post videbunt. Fieri enim non potuit, quin,
repetita clarissimi illius Troje expugnatoris memoria, qui rerum gesta-
rum gloria apud Gr&ecos semper floruit, magnopere spectantes commo-
verentur et acerbissimo eam supplicio dignam existimarent, que tantum
et tam illustrem bominem turpissima morte affecisset. Neque vero in-
epte verba Agamemnonis ferro percussi iis proponit, qui, carmine vix
terminato, lamentabiles vulnerate Clytemnestre voces mortem depre-
cantis intus exaudient. Hac enim in re conspiciunt sceleris illam et
poen& equabilitatem, quam justitie propriam esse Greci putarunt!).
Matricidio igitur confecto, Orestes et Electra se domo proripiunt
et foribus patefactis corpora mortua omnium in conspectum veniunt
humi prostrata. Que intuens Orestes acerbissima ce&edis matern&e poe-
nitentia affligitur sortemque matris miserrimam, que tanta et tam in-
tolerabili injuria a liberis affecta esset, vehementer miseratur ac de-
plorat. Vituperat Apollinem, quod tam sevum precepisset facinus; vi-
tuperat sororem, quod omnis immemor pietatis ad id perficiendum se
invitum impulisset. Exponit, quomodo mater sibi cedem facturo mam-
mam ostenderet, ad pedes suos se projiceret, mentum manu perhendens
misericordiam svam imploraret, quomodo de manibus suis tum ferrum
dimitteret, sed a sorore redditum, objecto oculis pallio, in matris ju-
gulo defigeret. Neque vero Electra non fatetur in culpa sceleris se esse
maximeque matris miserentem impie facti eam valde poenitet. Qvpa
animi sollicitudine vexata lamentatur ac negat se habere, quo se ver-
teret. — Sic affectis matricidis subito Dioscuri avunculi se offerunt et
rem componunt. Merito dicunt Clytemnestram capitis poenam subiisse,
insipienter autem Apollo Oresti precepisse, ut matricidium perficeret.
Fato tamen ac Jovis voluntate prescriptum esse, ut Electram Pylades
in Phocidem reversus uxorem duceret et rusticum illum, cui matrimo-
nio juncta esset, amplis afficeret premiis, Orestes autem, cui, matre
interfecta, urbem patriam intrare non liceret, ut Athenas primum con-
fugeret, ubi eum Minerva implorata ab agitantibus furiis defenderet et
Areopagitarum judicium paribus in utramque partem sententiis crimine
liberaret, quippe quum Apollo, qui cedem jussisset, culpam sibi ipse
1) Cfr. p. 49, annot. 3.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>