Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
142 Joh. Johansson.
sacrum pro se pnuerpera perageret. Electra autem primum negat quic-
quam esse, quod uxorem, si modesta esset, marito concedere non o-
porteret , exprobrat deinde matri animi levitatem atque effrenatam libi-
dinem, qua impulsa, simulac domo profectus esset Agamemno, viris
alienis placere studeret adulteroque se dederet. Atque ut vel impieta-
tem in filiam vel violatum matrimonii jus in patre vindicare voluisset,
quibus injuriis adducta liberos domo bonisque patriis privasset, ex ea
querit. Affirmat denique sero eam poenitere, quod scelera admisisset,
quippe que sanari non possent, domumque ingredientem his eam verbis
ambiguis prosequitur: quod te diis sacrum facere oportet, id nunc fa-
cies. Ex quibus orationibus intelligi potest, quam diversis moribus
Clytemnestra apud Sophoclem et Euripidem instructa fuerit. Insolens
illa erat atque audacissima. Quzcumque consiliis ejus conducere vide-
bantur, ea non dubitabat perficere. Facinorum commissorum conscientia
quamvis non vacaret, id tamen nemini umquam confitebatur. In se
ipsa omnia ponebat cum Aegisthoque se magis libidine ducta conjunxe-
rat, quam ut auctore eo aut adjutore uteretur. Heec autem Clytemne-
stra libidinosior erat atque levior, quam audacior. Nimis severe in li-
beros suos ex Agamemnone partos noluit consultum. Non tam sibi
confidebat quam Aegistho, cui se totam dederat. Predicavit Electre se
in iis, que -facta essent, minime acquiescere, ejusque misere conditionis
se magnopere miserere. Electra igitur, que hanc matris poenitentiam et
animi infractionem nibhil curaret, sed malevola irrideret, eamdem adhi-
buit crudelitatem, quam in mortuo Aegistho exprompserat. Nec in se-
cunda neque in adversa fortuna ferenda fortem se atque excelsam pree-
stitit. Ut ante adventum fratris magnam animi demissionem et de-
sperationem preebuit, ita post agnitionem ejus, quo melius res evenit,
eo major ei accessit animus atque audacia. Quanto aliter comparatum
ingenium Electre&e Sophoclee! Difficultatum periculorumque magnitudine
tantum aberat ut animus ejus infringeretur et abjiceretur ulciscendi
spes, ut tum ipsum, quum ad ultimam inopiam pervenerat neque auxi-
lii quicquam ab aliis erat exspectandum, constitueret rem ipsa peragere.
Ex quibus rebus apparet Euripidem et Clytemnestre et Electre mores
ita finxisse, ut ad similitudinem eorum hominum, qui belli Pelopon-
nesiaci etate fuerunt, propius accederent, quam ad illorum, qui heroicis
fuerunt temporibus, quorum mores Sophocles quam diligentissime de-
pinxit. Sed ad chorum revertamur?).
Postquam a scena omnes discesserunt, tertium hic stasimum incipit,
in quo immanem Agamemnonis cedem describit. Legene ritu furientem
!’) De hac Euripidis ratione, qua solebat ad sequalium mores eos, quos in sce-
pam induaxit, notare, videas, que p. 119 disservimus.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>