Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 145
minime haberet. Hinc autem factum est, ut, si illius liberationem pro-
poneret, h&ec etiam quomodo ad animi tranquillitatem perveniret, o-
stendere necesse esset. Neque profecto hoc facere omisit. Inconstanter
autem voluit Orestem a furiis matris agitari, Electram non item. Qua in
re animadverti potest, Euripidem furias non ex animi angore ac solli-
citudine, ut Aeschylum, profectas, sed jussu fati nescio cujus ad ma-
tricidam persequendum aggredientes finxisse. Neque enim sentit nec
videt eas Orestes, ne suspicatur quidem fore, ut se insectarentur, quum
maxime conscientie cruciatu angeretur, et a Dioscuris demum comperit ,
vexationem sibi earum instare. Quo modo apparet omni veritate eas
privari et omni vi, que quanta ab Aeschylo fingeretur, in Choöphoris
vidimus. Furiarum vero potestati non plus fidei Euripides adjunxit,
quam aliis numinibus, quorum opinionibus imbuti fuerant majores. Ni-
hil furias esse nisi opinionis commenta ut Electram in Orestis fabula
fratri dicentem facit!), ita hoc loco earum vim sic proponit, ut ne
Orestes quidem ejus conscius esse videatur.
Opiniones de diis patriis majorum quam parvi Euripides duxerit,
e compluribus hujus tragoedie locis videre licet. Non modo Orestes,
verum etiam Dioscuri aperte dicunt insipienter Apollinem id oraculo
edidisse, ut matrem filius interficeret. Quod gravissimam habet offen-
sionem. Quid enim? Orestes, quum neque pietate permotus nec justi-
tie Apollinis fidem ullam habens matricidium perficeret, teterrimum fa-
cinus non commisit? At coactus est precepto Apollinis. At si res
ita se habet, quid facti eum poenitet et quo jure eum e patria ejectum
et a fariis agitatum vult Juppiter? Ac Dioscuros deos quod insipientiz
Apollinem insimulantes inducit Euripides, nonne perspicue eo ostendit,
se nullo in numero auctoritatem illius dei putare??). Quem igitur deum
optimi temporis Greci maxima sapientie laude ornatum existimaverant,
quem Aeschylus et Sophocles sapientem et veridicum Jovis consiliorum
interpretem celebraverant?), eum Euripides suis &equalibus insipientise
vitio affectum fingere ausus est. Sapientissim&e dexe sententia apud Ae-
schylum Orestes liberabatur, quod Jovis voluntatem ab Apolline pate-
factam secutus erat, Jovi autem apud Euripidem placet, crimine Ore-
stem absolvi, quod Apollo, cujus impulsu facinus in se admisisset, om-
1) Orest. v. 259.
2) Alias quoque multis locis apud Euripidem et agentes et chorus insipientize
Apollinem atque injustitie insimulant, ut Orest. 28, 76, 160, 162—5, 276, 285—
93, 417, 595. Iphig. Taur. 77, 570—5. Androm. 1160—5. Ion. 436—51.
3) Vide Hom. Hymn, in Apoll. 132, 252; II. 2, 371; Od. 4, 341; Xenoph. H.
G. 4, 7, 2; Pind. Pyth. 3, 28—30; 9, 42—9; Aeschyl. Ch. 559; Eum. 19, 615;
Soph. Oed. T. 481, 488—9, Eleetr. 659, Oed. C. 623.
10
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>