- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
146

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

146 Joh. Johansson.

’nem sustineret culpam. Post autem Dioscuri Electre interroganti, qui-
nam Apollo aut que oracula ad matricidium se impulissent, atque choro
ab iis querenti, quidni, dii quum essent et Clytemnestre fratres, per-
niciem a domo Agamemnonia depulissent, responderunt, uni eidemque
majorum pesti et Electram et Orestem succubuisse et in fati necessi-
tate positam fuisse sortem Clytemnestre. Unde apparet in culpa fa-
isse fatum, non Apollinem, qui nihil aliud quam fati decreta aperuisset,
Euripidemque, quum Apollinem insipientie accusatum fingeret, idem vi-
tium in omni rerom gubernatione reprehensum voluisse. Quod, quam-
quam permirum videtor, a consuetudine Euripidis minime abhorret.
Cujus person&e sepenumero vetera et more majorum tradita in rebus
non modo humanis, verum etiam divinis vituperant et nova melioraque
postulant!). Que res maximo est documento, Euripidem mores earum,
quas induxit, personarum non ad ingenium illius etatis, unde sumpte
erant, depinxisse, sed ad eorum temporum rationem, quibus ipse fuit,
accommodasse. Quo factum est, ut, que opinionum de omnibus rebus
licentia sophistarum temporibus dominabatur, ea heroice e&etati tribue-
retur. Quod Protagore placuerat, id cuique verum esse, quod cuique
videretur, et omnium rerum mensuram esse hominem ?), ultime anti-
quitatis homines perinde, ac si idem sensissent, et dicentes et agep-
tes inducti sunt. Ad suum igitur quisque arbitriam atque utilitatem
omnia revocavit. Nihil per se rectum esse, nihil contra duxerunt, ni-
hil, quod per se esset aut expetendum aut fugiendum. Sic autem qui
existimarunt, non credidisse patet, deorum numine res humanas ratione
et zeternis legibus regi atque administrari, sed in temeritate fortune,
quomodo quidque gereretur, positum esse. Hoc modo multo majores
Euripides, quam Aeschylus et Sophocles, fato tribuit partes atque adeo
aliam ejus vim esse voluit. Ex arbitrio ejus homines totos pendentes
finxit. Ut hoc loco Dioscuri dicunt fatali necessitate factam esse, ut
Clytemnestre necem inferrent liberi. Quod quum ita esset, nihil sane
mirum, si culpa matricid&e liberarentur. Nihil enim sceleris in se ad-
miserant. Nisi forte machina, si morte aliquem affecerit, scelus admi-
sisse dici potest. Tale autem ludibriom fortun& si homo sit, nihil est
dubium, quin omnem tragoediam valere dicendum sit. Tolle enim li-
bertatem e vita, omnem actionem sustuleris. Hoc Euripides etiam vi-

!) Ut in Ion. vv. 1212—19; Fragm. 24, (ed. Witzschel. p. 286); Helen. 744—
57; Fragm. Antiope 30 et 31 p. 193; Fragm. Autolyci vv. 13—28; Med. 190—8;
Fragm. Crespbh. 13 p. 228; Fragm. In. 13 p. 222; Herc. f. vv. 655 —72, 1341 —
6; Phoeniss. 86—7; Iphig. Taur 380—91; Fragm. Belleroph. 23 p. 206; Fragm.
inc. 1 p. 282, 113 p. 297.

2) Vide Sext. Emp. adv. Leg. 7. $$. 61 et 388; Cic. Acad. 2, 46.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0404.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free