Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
148 Joh. Johansson.
tium opinionem appareret et ad eum exitum, quem nemo suspicari po-
terat, arbitrio suo rem perduceret!). Ut hujus in tragoedie exitu Di-
oscuri repente comparent et in eam partem omnia vertunt, que priore
fabul& compositione nihil significata sit. Non jam dicam de furiis,
quas Orestem persecuturas esse denuntiant; preeteribo, quod Athenas
ad Minervam, de qua mentio antea nusquam facta est, ac non Del-
phos ad Apollinem?), qui matricidium preceperat et cujus erat parri-
cidio contaminatos lustrare 3), eum confugere jubent; pretermittam illud
etiam, in judicium eum Areopagi ab iis quasi vocari, ut Areopagitarum
sententiis liberatus in Arcadiam discederet, qua re Euripides nihil aliud
quam et Atheniensibus blandiri et aliam quandam, quam Aeschylus,
de Oreste memoriam celebrare videtur voluisse; mittam querere, quid
ad rem pertinuerit narratio illa de Helena, qua ferebatur in Aegypto
ipsa fuisse, imago autem ejus Trojam a Jove missa esse, ut funestum
ioter homines bellum oriretur +); hoc unum dicam, nihil magis preter
!) Voluit etiam sine dubio Euripides ipso aspectu deorum ex machina in aöre
apparentium jucundum spectaculum preberi spectatoribus, quos cupidissimos esse
noverat res miras atque insolitas spectandi.
?) In Orestis autem fabula Euripides inducit Orestem ab Apolline arcu donatum ,
quo furias agitantes arceret (vv. 268—70).
3) Ut deus lustrationis xa$dpsos Apollo appellatur et largduarrss et anorpd-
Rosos et swrjpsos. Cfr. Aeschyl. Eum. vv. 62, 163, 204, 578; Ag. 512. Soph
Oed. T. 154, 304. Aristoph. Plut. 855. Plutarch. reip ger. 19.
+) Quod ex hac Helene mentione docti quidam collegerunt, Euripidem Helense
fabnulam, in qua, Stesichoro usus auctore, eandem de Helena memoriam proposuit
in idem certamen atque Electram commisisse, ita ut secundum tetralogie& locum ob-
tineret, hac conjectura vereor ne magis illi eam, quam voluerunt, rem non proba-
verint, quam qui ex eo, quod Dioscuri dicunt se in mare Siculum ad proborum na-
ves servandas abituros et caveri id jubent, ne quis una cum perjuro homine navi
veheretur, conclusum volunt, hanc Electre tragoediam eo ipso anno doctam esse,
quo classis Atheniensium a Syracusanis everteretur, et Alcibiadewm affirmant perjurii
mentione designari. (Vide Hartungi Eurip. restit. 1I. pp. 301—4; Bergkii diss. in
Mus. Rhen. a Welck. ed. p. 1587). Qua enim re adducti putasbimus, Euripidem ,
quum tetralogiis certaret, quarum singule fabule nulla argumenti perpetuitate co-
hererent, in priore earum significasse, quid in posteriore propositurus esset? Hoc
de Euripide affirmare nihil aliud est nisi summam ei in tragoediis suis componendis
negligentiam exprobrare. An negligentis non est artemque nihil curantis, in opere
artificioso res proponere ab argumento alienissimas, propterea quod spectantibus sig-
nificatum vult, in iis rebus proponendis aliud opus, cui tamen cum priore nihil
erat commune nisi locus et tempus coommissionis, versaturum esse? Que autem
Diozcuros de mari Siculo deque navibus in eo tempestate agitatis Euripides facit
dicentes, iis num minus consentaneum est Ulixem ejusque comites significari? Quos
constat eodem tempore, quo Orestes patrem ulciscebatur, procella cum tonitribus
oppressos, Ulize uno excepto, omnes periisse, quod juris’urandi religione neglecta,
quo eos Ulixes adegerat, boves Solis jugulatos comedissent.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>