Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch, et Electris Soph. atque Eurip. 149
omnem exspectationem, nihil a tragoedie gravitate magis alienum acci-
dere potuisse, quam ut nupti&e hoc loco Electre&e et Pyladis conciliaren-
tur. Hoc nonne aperte erat conscientie sollicitudinem Electre illudere?
Cui sollicitudini, quam non minorem esse oportebat, quam in qua erat
Orestes, nop plus tribuebatur, quam que ita amoveri posset, ut, di-
vortio cum paupere illo agricola facto, spes Electr&e viro auctoritate at-
que opibus ornato nubendi proponeretur. Agricolam sicut divitiis au-
geri probitatis ergo continentieque, ita Electram propter labores exan-
clatos eo premio affici Euripides voluit, ut bene nuptam in posterum
vite eam sortis non poeniteret. Quanto melius rem expedivit Aeschy-
lus in Eumenidibus, ubi Orestes ad animi tranquillitatem non ante per-
venit, quam sapientissime dee sententia a culpa liberatus est, quod
patrem ulciscens officium explevisset sanctissimum. MHunc autem exi-
tum apparet comoedi&e multo magis, quam tragoedie convenire. Quod
considerantibus mirum nobis non videtur, si fuerunt, quibus in suspi-
cionem veniret, Euripidem voluisse memoria Oresteg& argumentum, in
quo tractando majore cum gravitate, quam qua res digna esset, priores
tragici versati esse ei viderentur, ad ludum et jocum convertere fabu-
lamque hanc suam ita componere, ut pro dramate satyrico quarto te-
tralogie loco, quemadmodum Alcestidis fabulam datam esse constat!),
doceri posset?). Que res tamen, quum nullis veterum testimoniis con-
firmari possit, integra est relinquenda. Neque vero sola est hec tra-
goedia, cujus res ad istiusmodi exitum Euripides adduxit3). Nemo
autem ante Euripidem poeta tragicus ausus est nodum fabul& matri-
monio expedire eumque hac in re, ut in aliis multis, posterioris, que
nova appellatur, comoedie principes ad imitandum sibi proposuisse
videntur.
!) Vide Argument. Alcestidis.
7) Cfr. Bernhardyi Grundriss d. gr. Litt. II. 2. p. 432 ed. sec. Schneidewini So-
phokles V. p. 34 ed. sec. Queckii disp. de Eurip. Electra p. 71.
3) In exitu fabule Orestis vel binas nuptias ad rem componendam conciliari facit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>