Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Vironia provincia est parvula ultra datiam versus orientem a virere
dicta eo quod germinosa et nemorosa sit. Gens quondam barbara nunc
datiorum legibus est subdita. Hæc terra a nogredorum gente et
ru-theorum per fluvium maximum qui narve dicitur est separata.
^ De Riv&Uia (fol. 29 v.)
(I margen) de rivallia.
Rivallia est provinciola quondam barbara distans non multum a
dntia sicut autem est sub fide Christi regi datiæ subiecta. Sithiæ
vero partibus eBt connexa. Solo flumine quod Narva dicitur a
Doricorum regionibus divisa.
De Vinlandia (fol. 29 v.)
Vinlandia est provincia juxta montana norvegiæ versus orientem
sita super litus oceani maris prætensa non multum fertilis. Gens
Barbara est et agrestis et sæva magicis artibus occupata. Unde et
navigantibus per eorum litora et apud eos retardantibus propter
defectum ventorum ventos vendunt. Unde plurimi credentes eis sæpius
submerguntur.
De Suetia (fol. 30 v.)
Suetia regio est in finibus Sithiæ in qua terra Gothia est, quæ
inter Daciorum et Noricorum aquilonarium regna maxima regio est
hodie nominata . habens mare Balticum ab oriente Oceanum
britanni-cum ab occidente Noricorum prærupta et populos a septentrione. A
meridie vero dachorum confiniis terminatur. Est autem Suetia quæ
et Gothia est vocata quoad solum frugifera Vinearum tamen expers.
Gens valida et robusta Cujus militaris potentia quondam totius fere
Asiæ et Europæ partem maximam perdomuit. Quos etiam aggredi
tempore Alexandri magni græcorum audacia extimuit. Julii etiam
Cæsaris invicta potentia superatis gallicis alamannis et britannis et
danis et gothis et noricis et cum aliis populis aquilonaribus aggredi
in proelio formidavit sicut dicunt ystoriæ græcorum et romanorum.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>