Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Gothia (fol. 30 v. & 31 r.)
Gothia hæc Sithiæ inferioris est provincia in Europa quæ ut
creditur a Magog filio Jafet filii Noe est vocata sicut dicit Ysidorus, de
quorum soboles maxima pars Europæ et Frigiæ creditur populata.
Nam eorum soboles sunt daci getuli in africa et amazones in asia.
Regio est latissima habens norvegiam ab aquilone et daciam a meridie
et ab aliis lateribus oceano mari circumdatur. Huic adjacet insula
gotlandia gothorum terra.
Isti Gothi cum non caperet eos terra propria in duo agmina se
dividentes una pars in orientem intravit Asiam et isti dicti sunt
Ostrogothi. Alia vero pars per occidentem se diffudit et isti sunt
vocati vuisigothi . et provincias et populos subjecerunt sibi. Et cum
Valentem imperatorem orientis et exercitum ejus in campo vicissent
et detinerent eum dixerunt ei quod si mictebat eis sacerdotes
Christianos omnes fieri Christiani volebant . et dominum Christum colere.
Et Imperator valens a morte et servitute gaudens effici liber promisit
eis statim mictere sacerdotes et cum eis pacem habere. Et cum Gothi
ipsum liberum cum suis dimississent. Ille a diabolo incitatus et a
romanis hæreticis informatus quia arrianus erat non misit catolicos
presbyteros sed hæreticos arrianos. Qui a gothis honorifice recepti
tamquam boni ab eis in errore arrianorum docti et baptizati fuerunt.
Et ex tunc gothi Christianos se esse veraces credebant. Sed cum
iterum in discordiam cum Valente imperatore venissent et in campo
dura concertatio fieret Valens cum suis succubuit . et a gothis
combustus fuit. Et post hæc gothi per orientem et occidentem
discur-rentes provincias dissipantes et populos dispergentes civitates plures
rebellantes eis destruxerunt. Et Allaricus rex gothorum oppressa
vspania et africa occupata mare transiens romam cepit et pro magna
parte destruxit et spoliavit. Sed quia Christiani erant arriani ob
reverentiam apostolorum petri et pauli omnes fugientes ad sacras basilicas
non leserunt. Post hæc Radagail rex gothorum cum ij® millibus
intrans italiam et in tusciam contra romanos in monte fesulæ urbis
castra mentatus a romanis et latinis debellatus occubuit . et totus ejus
exercitus cæsus et captivatus. Et indignati gothi iterum in maxima
multitudine cum rege totila perfido intrantes italiam exterminaverunt
civitates et oppida perusiam civitatem cepit. Beatum herculanum
decollare fecit. Tudertum occupavit et alias terras ducatus et
Spole-tum usurpavit. A Beato Benedicto admonitus a crudelitate cessavit.
Romam capiens romanis pepercit praecipue illis qui in ecclesiis
confugerunt. Sed ipse Totila circa maritima a N arsi a duce imperialis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>