Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
exercitus qui de oriente venerat debellatus et occisus e3t. et omnes Gothi
dispersi sunt et occisi. Et qui evaserant in Yspaniam confugerunt.
Et postea Christiani effecti sunt. Et statim gens langobardorum
intrans italiam cepit et detinuit eam. Sed ad praedicationem Beati
Gregorii papæ ab arriana hæresi ad fidem catolicam immutati fuerunt
et aliis fidelibus sunt adjuncti. De gothorum vero et longobardorum
conversione gavisa fuit sancta mater ecclesia et exultavit sancta religio
christiana. Et vere in istis conversis impletum est illud propheticum
Venient ad te qui detrahebant te . et adoiabunt vestigia pedum
tuorum. Nam isti novelli filii sanctæ ecclesiæ tanto postea ferventius
sacram fidem Christi defendebant quanto prius ipsam impugnabant.
Et quia deo nihil est impossibile quando suæ immensæ bonitati
placuit subito per spiritum sanctum suum Gothos et langobardos
inspiravit et ad fidem suam convertit. Et quod romanis et latinis
impossibile erat multitudines gentium subjugavit.
De Semigallia (fol. 31 r.)
Semigallia est provincia modica in Sithia inferiori juxta livoniam
sita a Galatis ipsam occupantibus sic vocata et sic cum incolis terræ
commixtiB deinceps populi nati ex illis Semigalli dicuntur. Gens sæva
aspera et inculta.
r
De Ysclandia (fol. 31 r.)
Ysclandia regno (regio) est ultima in europa ad septentrionem
ultra norvegiam sita perpetua glacie in remotioribus provinciæ partibus
condempnata. Protenditur autem super litus oceani maris versus
septentrionem . ubi mare pro nimio frigore congelatur. Habet autem
Scithiam superiorem ab oriente. Ab austro norvegiam ab occidente
oceanum hibernicum ab aquilone mare congelatum. Et est dicta
Ysclandia quasi terra glaciei ibi dicuntur esse montes nivei indurati
et congelati . ibi cristalli inveniuntur. Ibi sunt ursi maximi albi qui
unguibus glaciem congelati maris rumpunt . et intrant mare . et pisces
extrahunt . et inde vivunt. Terra frugum sterilis exceptis paucis locis
in quibus crescit avena. Gramina tamen parturit et arbores in locis
ubi habitant homines . et jumenta nutrit. Et homines de piscibus et
carnibus et venationibus pro majori parte vivunt. Oves ibi pro
frigore vivere non possunt. Et propter hoc habitatores de pellibus
ferarum et ursorum se muniunt. Gens corpulenta est et robusta et alta
valde piscationi dedita et venationi.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>