- Project Runeberg -  De electricitatis galvanicæ apparatu cel. Volta excitæ in corpora organica effectu /
13

(1802) [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - De electricitatis galvanicæ apparatu cel. Volta excitæ in corpora organica effectu

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

linguam quae punctione ingrata, at nullo sapore affecta est. 3) Per manus; nihil autem interesse, si per magnam earum, aut parvam; si per siccam aut madefactam superficiem ictus duceretur, visum est. b) Semiconductorum ope, et quidem schidiae ligneeae permadefactae; effctus fuit idem, paullo tantum lentior atque tenuior.

Cum gitur hac via quaesitam Galvanismi cum Electricitate similitudinein non deprehendissem, omnis autem analogia ex ictu electrico petenda sit, superfuit,ut ampliori superficie minorique intensitate obtinere, quod minori superficie cum majori intensitate non eram consecutus, conarer; ductus praecipue nota illa observatione, tenuem ictum, ex magna vitrorum copia, haud absimilem commotioni galvanicae sentiri. Duobus igitur usus sum vasis vitreis, quorum armatae superficies 4 ½ ped. qu. continebant; eaque paullulum electrisavi. Ictus ducebatur a) Conductorum ope 1) Per oculum vel glabellam; lenis facta est commotio, Galvanicae similis, una cum luce, tum clauso tum aperto oculo, et quidem etiam per alias capitis partes, sensibili, eoque clariori, quo minor fuit commotionis sensus. 2) Per linguam; equidem praeter solitum sensum pungentem nihil comperi; alii autem sibi perspicuum saporem galvanicum sentire visi sunt. 3) Per manus; digito in utraque aqua salsa humectato, ictuque per eos ducto, commotio in digitis solum facta est; madefacta quadam parte interiori manuum et conductoribus apposita. gravior commotio ex eadem vi electrica orta est per inferiora brachia; madefacta autem tota interiore superficie utriusque manus, magnisque globis metallicis adplicata, vehemens facta est brachiorum concussio, quae ad humeros usque se extendit, et quidem gravior a parte negativa; quod etiam in minoribus lagenis electricis fieri solet.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:52:19 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/berzgalv/0014.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free