- Project Runeberg -  Danmark-Norges Traktater 1523-1750 med dertil hørende Aktstykker / Sjette Bind. 1665-1675 /
221

(1907-1933) [MARC] With: Laurs Laursen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Danmark-Norges Traktater 1665—75 (Traités da Danemark et de la Norvège 1665—75) - Sider ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

221
1667. 21./31. Juli.
Nr. 11.
simul atque conventum est studio imprimis averruncandi turbas
illas, quibus inter serenissimos Daniæ Magnæque Britanniæ reges
ansam fortassis præberet hæc controversia, quod eædem insulæ,
quæ Orcades et Hitlandia nuncupantur, regi vicissim Daniæ aut
alii, cui potestatem ad id ipsum indulget, in statu, quo jam sunt,
citra diminutionem aut moram aliquam postliminio restituantur«.
Dicti vero extraordinarii legati et plenipotentiarii Anglici
totidem verbis ex adverso reposuerunt, quod ad septimum spec
tat, dicunt se nihil in instructionibus vel mandatis habere de
insulis ibi memoratis nec aliquid de illis dictum inveniri in
aliis tractatibus præcedentibus, quocirca mirantur illarum resti
tutionem nunc temporis postulari, et ut deleatur hic articulus
censent et rogant. Insuper quoque extraordinarii domini legati
serenissimi atque potentissimi principis ac domini, domini Lu
dovici XIV regis Galliarum christianissimi, nec non domini ple
nipotentiarii Ordinum Generalium foederatarum Belgii provincia
rum remonstrarunt, quod præscriptus articulus hos pacis trac
tatus reapse non concerneret nec cum iisdem posset commisceri.
Propterea dicti domini plenipotentiarii serenissimi regis Daniæ
Norvegiæque studio inprimis diu desideratæ pacis, ne scilicet
hoc tam salutare negocium hac ex parte retardaretur, consense
runt tandem, ut ex præfato concepto articulus expungeretur, qui
de Orcadibus et Hitlandia mentionem injecit, hac tamen condi
tione, ut suspensio hujus negotii seu repetitionis dictarum insu
larum citra præjudicium serenissimi eorum regis atque domini
fieret, nec quidquam eidem prætensioni hoc ipso derogaretur,
sed eadem integra, infracta patensque persisteret, donec melior
occasio sive brevi sive diuturno post tempore hæc talia præten
dendi atque postulandi præberetur.
Conventum quoque et promissum fuit, ut nos supra me
morati extraordinarii legati et mediatores in uberiorem veritatis
certificationem de his omnibus testimonia nostra exhiberemus.
Quemadmodum quoque hoc ipsum jam nunc sub manibus no
stris, quas huie aetui sigillis nostris simul corroborato subscrip
simus, bona fide testamur.
Bredæ die 31. Julii anno 1667
Georgius Flemingh. Christophorus Delphicus in Dhona

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:17:20 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/danotrak/6/0233.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free