- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
86

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Vehementer insuper rogo ut moneas ubi descripta invenire possim
duo illa genera, id est Echitem, ad quem vis pertinere plantam signatam
n:o 5. et esse novam speciem illius generis mihi ignoti; ut etiam
plantam alteram signatam n:o 45 nomine Eupatorii species ex Siberici? quam
tu putas pertinere ad classem Pentandriam, sed quod mihi minime potuit
apparere; rogo igitur ut nomen generis notum facias, et librum in quo
describitur.

Planta uero signata n:o 59 certe non est Alyssum creticum: hoc
enim non mihi deest, et ab illo maxime differt; et meum commune est
in montibus Forojuliensibus

De iis etiam plantis responsum aliquod expecto, tibi duobus annis
a me missis, quas pervenisse ad te scribis, postquam ultimas litteras
confeceras.

Gratissimum facies si opportuna occasione ad me miseris exemplar
Tuarum Specierum Plantarum nec non Decadis Filii tui; pro quibus
quemlibet librum italicum optabis remittam.

Interim cura ut valeas, rescriptumque tuum mihi optatissimum
festines ac meque tibi in perpetuum deuinctum putes. Vale.

Dabam Patauii Pridie Idus 7bris 1763.3

Utanskrift:

Viro Sapientissimo ac Celeberrimo
Botanicorum Principi
D. D. CAROLO LINNJEO
Equiti Reg. Majest. Sue. Archiatro &c.

Upsalice.

Linn. Soc., Vol. I: 162—163.

1 Cornelia verticillata upptages i Syst. nat.. Ed. 12, 1767, s. 126 som
synonym till Ammannia baccifera; kallas nu A. salicifolia Hiern.

2 Kuhnia eupatorioides beskrifves i Sp. piant., Ed. 2, 1762, s. 1662.

3 Beskrifningen på Cornelia verticillata, som i originalet följer härefter,
har uteslutits.

49.

Viro Nobili
Dn0 Arduini
Horti Patavini Custodi

s. pl. d.

Car. a Linné.

Dum sub hac hyeme studiosius pervolvi Tuas pulchras plantas
observo Gramen istud pro Cornucopiae perperam a me receptum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0098.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free