- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
154

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

vit® Genus subij, et Medicam praxim invitus suscepi, ne omnia mea in
pejus ruerent. Jam vero per D. O. M. Providentiam a gravioribus curis
amodo sublevatus, occasionem tibi rescribendi lubentissime excipio, quam
Excma et Gratiosissima Domina Gomitissa de Sparrhe2 a nobis invitis
discedens, benignitate qua solet, obtulit. Duo itaque potissimum nunc
adimplere mihi propono, ipsamet, qu® olim intendi, exequi tamen nequivi.
Primum Matritensis Caeli solique merita in Floram candide innuere,
alterum de Avibus quarum notitiam a me sperabas, mentem meam vel
aliorum Aviariae Rei peritorum patefacere.

Nemo inficias ibit Clima hoc Matritense in Meditullio calidae
Hispaniae situm blandius et mitius esse vestras gelidae Sueciae, adeoque ejus
solum Cereri et Flor® gratius adesse. Ne ideo tamen putes quemque
Rei Herbari® studiosum satis beatum (qualem me predicas), eo quod
Clima hoc inhabitet, nisi enim quis bihorium ab Vrbe recedat; nil
offendit praeter arenosos campos, cretaceos Colles et arida Gypseta, ubi
locorum paucissime sane germinant stirpes, e asque Oculos vix ferientes,
multo minus oblectantes, Mei potissimum, qui in Ceritania (celsiori
Ca-taloni® tractu Pyrenaeis obvallato) natus et adultus, vberrimas segetes,
amsenissima prata, Convalles, Pascua, Montes, Sylvas, Stagna et juga
frequentare solitus, plantas pulcherrimas vbivis conspiciebam, quarum
non paucas D. D. Sauvagesio, Praeceptori meo semper colendo, quamdiu
patriam tenui, communicavi, aliquot dein lustrandas commisi Amicissimo
olim Löflingio, cujus nunquam immemor ero dumdum mens memoriam
servabit.

Non propterea negandum rariores nonnullas et speciosas plantas
hic illic viciniarum in conspectum venire, quas nemo forsan Botanicorum
ad Artis leges hodie[r]num receptas examinare potuit, eo potissimum quod
Matritense solum pr® Coeli siccitate, et jumentorum libero aditu, plerisque
annis vel seminum proventu orbetur vel nascentium stirpium amoenitate
spolietur. Quibus ita se habentibus nemo speret Floram hanc detegere
nisi longa annorum serie; quas enim plantas semel videre feliciter
contingit, vix amplius invenire licet nisi earum semina providus collegerit,
ad hortos detulerit, et ex voto germinasse viderit. Hoc labore hacque
industria obtinui post sexennium 600 circiter plantas observatas,
descriptas, et Chartae conglutinatas, quarum plusquam 200 rariores, parum vel
nihil notae, vel ad aliena genera relatae; inter quas multae quantum
ad-sequi possum, novae, idcirco adumbrationibus et Iconibus ad natur®
ductum illustrat®, eum in finem ut aliquandiu public® luci edantur, si otium
et occasio ferant, faveatque tui consilium.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0166.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free