- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
68

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ciant, ac [ut] persolvant. Domini vero eorum, qui eos domi
remanere permiserint, vel ministeriales eorum, qui ab eis
precium acceperunt, similiter bannum nostrum rewadient
et fidem faciant, usque dum nobis nuntiatum fuerit.

6. Volumus, ut missi nostri diligenter inquirant, in
quibus locis hoc factum sit, quod ad nos pervenit, quod
quidam homines, postquam secundum nostram iussionem
sociis suis, qui in hostem perrexerunt, de stipendia sua
adiutorium fecerunt, iubente comite vel ministerialibus
eius propter se redimendum pretium dederunt, ut eis
domi remanere licuisset, cum illi in hostem ire non
deberent, quia iam sociis suis constitutum a nobis
adiutorium dederunt; hoc fiat investigatum et nobis nuntiatum.

7. Volumus, ut isti missi nostri, qui hac legatione
fungi debent, ab his hominibus coniectum accipiant, qui
in hostem pergere debuerunt et non perrexerunt;
similiter et a comite vel vicario aut centenario, qui ad hoc
consenserunt, ut domi remansissent, nec non et ab
omnibus praedictum coniectum accipiant, qui anno praeterito
constitutam a nobis exercitalis itineris iussionem irritam
fecerunt.

8. Istius capitularii exemplaria quatuor volumus ut
scribantur: et unum habeant missi nostri, alterum comes,
in cuius ministeriis haec facienda sunt, ut aliter non
faciant neque missus noster neque comes, nisi sicut a nobis
capitulis ordinatum est; tertium habeant missi nostri,
qui super exercitum nostrum constituendi sunt; quartum
habeat cancellarius noster.

9. Volumus, ut homines fidelium nostrorum, quos
nobiscum vel ad servitium nostrum domi remanere
ius-simus, in exercitum ire non compellantur, sed et ipsi domi
remaneant vel in servitio dominorum suorum. Neque
hari-bannum rewadiare iubeantur illi homines, qui anno
praeterito nobiscum fuerunt.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0091.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free