- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
130

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2. Et quamvis imperator sive rex Romanorum super
causis, pro quibus impetitus fuerit, habeat, sicut ex
consuetudine introductum dicitur, coram comite palatino Reni
sacri imperii archidapifero electore principe respondere,
illud tamen judicium comes ipse palatinus non alibi
pre-terquam in imperiali curia, ubi imperator seu Romanorum
rex presens extiterit, poterit exercere.

VI. De comparatione principum electorum ad alios
principes communes. — Decernimus, ut in celebratione
imperialis curie, quotienscunque illam deinceps perpetuo
celebrari contigerit, antedicti principes electores
ecclesiastici et seculares juxta prescriptum ordinem atque
modum a dextris et a sinistris immutabiliter teneant loca
sua, eisque vel eorum alicui in quibuscunque actibus ad
curiam ipsam spectantibus, eundo, sedendo vel stando
nullus princeps alius, cujuscunque status, dignitatis,
premi-nentie vel conditionis existat, ullatenus preferatur, eo
signanter expresso, quod nominatim rex Boemie in
celebratione curiarum hujusmodi in omnibus et singulis locis
et actibus antedictis quemcunque regem alium,
quacunque eciam singulari dignitatis prerogativa fulgentem, quem
quovis casu seu causa venire vel adesse forte contigerit,
immutabiliter antecedat.

VII. De successione principum. — 1. Inter
sollicitudines illas innumeras, quibus pro felici statu sacri imperii,
cui auctore Domino feliciter presidemus, cor nostrum
cotidie fatigatur, ad hoc precipue meditatio nostra dirigitur,
qualiter desiderata et salubris semper unio inter sacri
imperii principes electores jugiter vigeat et eorum corda
in sincere caritatis concordia conserventur, quorum
providentia suo tempore orbi fluctuanti tanto celerius
tantoque facilius subvenitur, quanto inter eos nullus error
sur-repserit et purior fuerit caritas custodita, obscuritate
succisa et jure cujuslibet dilucide declarato. Sane generaliter
longe lateque est publicum et quasi per totum orbem
notor ie manifestum, illustres regem Boemie, necnon comitem
palatinum Reni, ducem Saxonie et marchionem Brandem-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0153.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free