- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Tredje bind /
133

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

satis declarant. Verum, quotienscumque locum aperte
cor-ruptum emendare conamur, ante omnia quaerendum est,
quaenam eius loci sententia esse possit atque adeo debeat.
Atqui vera huius epigrammatis vis et acumen ek alio (160)
eiusdem sylloges perspicitur, quod est:

Sus, iuvenis, serpens casum venere sub unum:

Sus iacet extinctus, serpens pede virque veneno,
ubi vix dubium esse potest, quin legendum sit ex ictu pro
extinctus, ut in simillimo epigrammate, quod sub eodem
numero sequitur, porcus a b ictu. Sed, sive ita legas, ut
modo dixi, quod propius accedit ad illud c alam o, sive nihil
mutaveris, similitudo huius epigrammatis cum eo, quod
emendandum nunc mihi proposui, tam perspicua est ac
manifesta, ut etiam in nostro non de interitu aliquot animantium,
sed de internecione agi appareat. Qua ex similitudine etiam
hoc commodi capimus, quod pro nigra veneno, quod in
905 traditum est, virque veneno legendum esse intellegimus.
Non igitur venator est Lycabas, sed canis venatoris, id est
eius viri, qui serpentis a se conculcatae veneno perit. Ipse
autem Lycabas dente perit bestiae, cuius nomen in versu
insequenti olim lectum fuerit necesse est. Sed quis umquam
audivit canem venaticum a lepore iugulatum esse? Itaque
non lepus huic loco convenit, sed is, quein Lycabantis nomen
quodam modo significat, Ivxog vel lupus. Qui cum venatoris
calamo occisus sit, internecionis, ut ita dicam, circulus clausus
et absolutus est, ut neque avis neque flum en quicquam
ha-beant, quod hic agant. Quid est igitur flumine avis?
Quid nisi fulmineus, ut apri et lupi saepe dicuntur, quippe
qui splendidis et mortiferis dentibus praediti sint? Cfr. Anth.
lat. 897, 78: fulmineos — apros, Ovid. Met. X, 550: Fulmen
habent acres in aduncis dentibus apri, Phaedr. I, 21, 5: Aper
fulmineis — dentibus, cfr. Rutil. Itin. I, 626, Martial. XI, 69, 9,
tum Ovid. Fast. II, 231 sq.: aper — Fulmineo- celeres dissipat
ore canes, id. Met. XI, 366 sqq.: lupus — Oblitus et spumis
et spisso sanguine rictus Fulmineos (al. fulmineus), VIII, 289
(de apro Calydonio) Fulmen ab ore venit, frondes adfiatibus
ardent, etiam ib. I, 305: nec vires fulminis apro — prosunt.
— Relicuum est, ut inquiramus, quid in illis quo redimite

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:39 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr3/0147.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free