- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
60

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. I. De combustione aquarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

60        DE MIRA NAT. RERVM SEP.


De combustione aquarum.


CAP. PRIMVM.


Venæ sulphureæ.                                         SVNT igitur quædam sulphureæ venæ rivis aquarum vicinæ:
                                        quæ plerunque accensæ, latius in modum flammarum
                                        cuncta in circuitum depopulaturæ vagantur. Quod spectaculum
Vexionensis lacus limosus.                                         in Islandia, &Scotia, terris frigidissimis, continuo
                                        ardoris incremento habitatores intuentur. Præterea
                                        in Meridionali Gothia non procul a civitate Vexionensi
                                        campestris, &limosus lacus est: qui ignea sua virtute
                                        quodcunque coctile in eo dimissum, chordaque extractum,
                                        quasi momentaneo, vel exiguo temporis momento coctum,
                                        vel adustum remittit. Hacque naturam lacum similem
Nidrosia metropolis Norvegiæ. prope metropolim Nidrosiensem regni Norvegiæ habere compertum est, eo præcipue
argumento, quod in mediis frigoribus nunquam. congelatur, prout superius
parumper est ostensum, & si opus est, inferius cap de fontibus ostendetur. Insuper
Sulphur calet. quod in mineris Septentrionalium montium a sulphure venit, quod caleat: vt ab
Sol desiccat. sole, quod desiccet. Iuvat videre secretum: latices vapores igneos exhalantes: amicum
vndis indefinenter ardorem & calorem venire decursu rivi, vnde vsualiter solebat
Elementa confœnderata. extingui. Quocirca philosophi dicunt, elementa sibi mutuis complexibus
illigari, & mirabili conjungi fœderatione, quæ inter se contraria intelliguntur varietate
pugnare, vtpote madentem substantiam vapores producere ignitos: quæ canalibus
Cura sine tormento, remedium sine horrore, sanitasque acquiritur impunita. effusa, etsi succendit aëra, tam en tempidiOrfacta, thermarum deliciosis vsibus,
ac voluptatibus pro arbitrio ductorum commodissime adaptatur, immo quasi blanda
medicina confertur, scilicet vt sine tormento cura, & sine horrore remedium, sanitasque
acquiratur impunita. Hine balnea sulphurea per igneas terræ venas originem
simul & fomentum trahentia, canalibus teporem generantibus distinguuntur,
donec igneo vapore resoluto convertantur in frigidam qualitatem. Stat tamen firma
Ignis in aqua valet. scripturæ sententia, qua Sapientiæ vltimo dicitur: Ignis in aqua valebat supra suam
virtutem, & aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. . Flammæ e contrario corruptibilium
animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam,
Augustinus de igne sacrificii. quæ facile dissoluebatur sicut glacies, bonam escam. Præterea relatio Augustini est,
quod ignis sacrificii, qui per LXX. annos Babylonicæ captivitatis sub aquis vixerat,
Hieronymus. extinctus est, Antiocho vendente Iasoni sacerdotium. Insuper Hieronymus
Cassiodo. asserit hanc igni inesse naturam, vt apposito combustibili sufficlenti nedum ascendat
in altum, sed omnia, tam aquas, quam rupes absumat. Meminit præterea Cassiodo.
Ignis absconditus aquis. lib. III. Epif. Vulcani montis: de quo mirabile videtur, quod tantarum flammarum
congregatione succensus, marinis fluctibus haberetur absconditus, & ardor
Volateranus. ibi indefinenter viveret, quem tanta vnda videbatur obruere. Qui insuper Volateranum
Aqua ignem excitat. lib. XXV. intueri velit, reperiet quoddam picis, & serpentis genus
esse, quod ignem extinguit: immo & lapidem fore in Aegypto, cujus natura hæc
August. lib. 21. de civi Dei. est, vt aqua perfusus ignem evaporet, veluti calx adusta, quæ pice, oleo, resina,
adipe, vel alio liquore adhibito non accenditur, led sola aqua, vt August. lib.
XXI. de civit. Dei attestatur: vbi quanta naturalium rerum fit secreta operatio,
curiose inquirentibus illico demonstratur. Immo & Pli. resert lib. XIIII. cap.
Fex viniXX. fecem vini siccatam recipere ignem, & sine alimento per se flagrare.
Reliqua etiam ignium miracula, & aquarum, lib. II vltimis
aliquot capitulis copiose recenset idem autor
De secreta


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0146.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free