Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. II. De secreta natura quorundam montium
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
MYLTI per orbem montes sunt, qui magnitudine, sublimitate, | |
variisque, & miris rebus, ac speciebus, diversa tamen | |
relatione ac ratione, a magnis scriptoribus extolluntur, | Vesuvius. |
vt Vesuvium, s, Aetna, Campanus, & reliqui, privatis eorum | Aetna. |
notitiis plurimumun nomine familiares. Nulli tamen frequentiores | Campanus. |
in memoria Aquilonarium hominum sunt, quam | |
Hispanici montes, quos olim illustres, ac nobiles, & plebeiæ | Hospitalia Hispanorum magnifica. |
fortis personæ ad Compostellam peregrinando laboriose | |
peragrarunt, magnifica Regum hospitalia miris laudibus | |
prosequentes, eo quod humanissime in eisdem recepti | |
sint, ac optime consolati. Præterea in Germania miri, magnique montes non minus | |
alti, vastique, quam virtute singulari reperiuntur. Vesuvius quidem pro tanto | |
mirabilis esse refertur, quia plerunque mugienti sonitum non dissimilem edit: qui | Mugitus montis. |
ferme cum fit, ingentissima vi cinerum eiiciendorum fieri judicatur. Vesuvio monti | |
valde similis, quem Hieronymus primo anno Titi tantum de se dicit eiecisse ignem, | |
& excitasse incendium, vt sylvas, agros, prataque combureret, & circumpositas regiones. | Islandiæ montes. |
In Islandia autem qualis naturæ montes sint, iam arbitror fere toti mundo compertum, | Nix in vertice & ignis in pede. |
eo que vltra veterum relationem charta nostra Gothica descriptionem Ptolemæi | |
supplendo, horum montium situm, & natutam ostendimus esse singularem, scilicet | |
in eorum vettice nivem fore quasi perpetuam, & in base ignem sulphureum continue | |
sine sui consumptione exardescentem. Qui propius accedunt, vi pulueris, & savillæ | |
scaturientis facile suffocantur, & maxime cum in multis locis torridæ voragines cum | Voragines torridæ |
cinere apparent montium combustorum, & vallium: quæ iterum tacitis incrementis | |
sulphureis succrescentibus, quasi circulari temporum spatio disponuntur ad | |
combustionem. Sunt etiam intra Norvegiæ limites vastissimi, altissimique montes | Montes Norvegiæ altissimi. |
quatuor dietarum ascensuros, totidemque e vertice descensuros admittentes. Septentrionalis | |
autem mea regio, quam excelsos montes habeat, per occasionem inferius | |
ostendetur. Multi etenim, & excelsi sunt, tam arbores, quam | Montes Suetiæ aquilonaris. |
animalia diversarum specierum perpetuo | |
enutrientes. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>