- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
125

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. XX. De Mago ligato

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER TERTIVS        125

Simile Strabo meminit librum. XIII. dicens: Plutonium est os in paruo quodam imminentisPlutonium.
montis supercilio ita commensuratum, vt hominem suscipere possit mira profunditate.
Huic propositum est valium quadratum ambitu fere semijugero: quod
nebulosa, & crassa caligine plenum est, vt vix solum discerni possit ad septum appropinquantibus. Nebulosa Caligo.
Aer innoxius est, purus ab illa caligine in tranquillitate ventorum:
nam caligo intra ambitum manet. Si vero animal introrsum progrediatur, Animal illico moritur.
statim moritur. Quapropter tauri introducti cadunt, & mortui educuntur. Passeres
etiam subito moriuntur: galli vero execti illæsi accedunt, vt etiam vsque adGalli execti illæsi.
os introspiciant accedentes, & immergantur, quousque possint spiritum continere.
Huic speculationi si quis aliquid superaddere tempus habuerit, videat labyrinthumLabyrinthus Porsenæ.
Porsenæ Regis Hetruriæ: quem si quis sine filo glomerato intrat, exire nequit.
Possent hic plura in simili de Gilberto adduci, qualia referente Vincen. in spe.
histo. lib VI. cap. LXI. Helimandus de Virgilio refert. Sed paucis ostendere
sufficit, vanitati nullum dari finem. Specus etiam propter evitanda tonitruaSpecus.
profundius in terra fiunt: etiam subterranea ædificia: qualia visus est Samolxis homo, Samolxis dæmon Gothorum.
vel dæmon Gothorum ( teste Herodoto lib. IIII) multo ante Pythagoram
vivens fecisse: vt forsan clausus ibidem, & inde annis aliquot evolutis rediens,
mirabilia se fingeret apud inferos contemplatum. Huie etiam loco applicari poterit
Tiphonis gigantis locus apud Iustinum, & Solinum satis notus. Hæc
igitur supradicta insula Visingxœ dicta, valde insignis reputatur,
ob amœnam, & securam stationem Regum. Regum amœna statio.
qui & in ea mortui sunt, ac
tumulati.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0211.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free