- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
145

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. XI. De instructione sagittandi

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER QVARTVS        145


inquirant. Nec longe ab ea reperibilis est, quam prius emisit. Huncque modum tela
recuperandi servant ballistarii totius plagæ Septentrionalis. Pueris itaque, vt metam
diligentius tangant, candidum aliquod cingulum ( quo mire delectantur ) atquePremium artis.
novi arcus apponuntur: similiter & puellis linea vestis. Tamque periti evadunt, vt
magno interstitio mediante obolum, vel acum ( quatenus videre poterunt ) infallibiliterAcus prometa sagittæ.
attingant, prout personaliter anno prædicto M. D. XVIII. in terris
eorum constitutus vidi. Gens hæc vtplurimum pusillæ staturæ est, animoque pusillo,
eo quod absque vrbibus, aut castellis, vel in pagis, vel tentoriis, vel carris, aut
solitudine vasta moratur: immo pars eorum in arboribus quadrato ordine crescentibusDomus in arboribus.
domos collocant, ne denso nivium casu in campestribus suffocentur, aut a bestiis
famelicis insuperabili agmine congredientibus devorentur: quo casu magna custodia
fit prægnantium mulierum, & parvulorum, quos avidius tanquam delicatioremMulierum prægnantium custodia.
escam insequuntur, prout inferius de luporum natura dicetur. Mulieres, ac
puellæ earum regionum valde fœcundæ, & pulchræ sunt, ea potissimum causa, queFœminæ pulchræ & fœcundæ.
candore, & rubedine opificio naturæ præcipuo formosiores habentur: nec fucum
sciunt, aut scire volunt, etiam si venustatem eisdem natura negasset. Aestimo multos
Italicæ nationis præclarissimos viros, præcipue Venetos, in domestica amœnitate,
ac pudicitia fore securiores, si eorum lascivientes fœminæ fucatum ornatum maximaFœminæ lascivæ.
enumerata stipe ab Aethiopia, vel Aegypto anxia solicitudine non haberent.
Solebat charissimus frater, & antecessor meus D. Ioannes Magnus Gothus Archiepiscopus
Vpsalensis, sacramentum Confirmationis nomine dignissimi viri HieronymiHiero. Quiri. Patriar. Vene.
Quirini Patriarchæ Venetiarum conferens, & ego post eum, dicere: Quam
pulcherrimæ Dei crearuræ sunt hæ puellulæ, si sic sine sucato colore vsque ad optatam
senectam pervenire possent, & veltent. Sed hæc pretiosa vanitas, læsa postmodum
conscientia, accedenteque senio, morbo, scabie, vertigine, facit eas omnibus
creaturis turpiores. Igitur tutius vivunt homines supradicti in sylvis, & vastis
solitudinibus, sub mutua naturæ pulchritudine, & innocentia, quam incolæ fortium
civitatum sub legibus, & metu pœnarum. Quod autem cernitur
in superiori imagine homo pilosus, & caudatus, sic intelligendumHomines pilosi.
est, quod parentes tegunt siccatis animalium
pellibus, præcipue juvenum vrforum,
corpora adolescentum,
et puerorum. Nec
vitio
datur genti simplicitate morum, & innocentia
taliter institutæ.

illustration placeholder

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0231.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free