Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Septimus. De bellicis instrumentis, ritu, causa, et cautelis præliandi - Cap. XVI. De fundis lapidum, & igniti ferri
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
FLEXIBILIBVS catenis, ferreisque juncturis, sustibus | |
ligneis alligatis, sæpius in castrorum obsidione, quam reliquis | |
armis Aquilonares vtuntur, præsertim vbi campus | |
circumiacens fit lapidosus. Vbi autem saxa non sunt, quod | Campi lapidosi. |
raro videtur, crustatum ferrum ignitum scintillis micans, | |
forfice in bursam fundæ impositum, vehementi jactu in castra | Fenrum ignitum proiicitur fundis. |
emittunt. Habent enim semper ad manum vasa instar | |
barilium Romanorum, plena crustato ferro: eoque in ignem | |
misso, & fundis applicato, ac contra obsessos projecto, | |
tam vehemens vulnus, & cruciatum infligunt, vt rara, vel nulla medicorum ope | Cruciatus multiplex. |
valeant restaurari. Casu etenim ob ponderis gravitatem, & tactus adustionem, irremedicabiliter | |
lædit: sicque abditorum ferreorum crustorum terrore, vel vulnere conficiunt | |
hostem: cujus rei memoria recentior est in Danorum Rege Christierno II. qui | Christierni 2. regis Daniæ exercitus ignito ferro laceratus effugatur. |
talibus armis M. D. XXI. in civitate & castro Arosiensi perdidit potentissimum | |
exercitum suum. Similiter & sagittis ignitis: quæ de flamma ereptæ, atque forfice ballislis | |
impositæ, repentino jactu eo atrociora vulnera indiderunt, quo minus manibus | |
propter ardorem extrahi quiverunt. Sed miserabilius erat, quod ferreæ sagittæ, | |
ac crusta ignita in pulverem bombardalem cadentia, quasi momentaneo excitato | Ignitæ sagittæ bombardales pulveres incenderunt. |
flammarum impetu, latius per circuitum plurimos astantes milites interemerunt: maxime | |
etiam, quia Montani, ferox hominum genus, mineralibus exercitiis educatum, | |
sagittis, saxis, ferreisque crustis, quasi imbribus per fundas emissis, vehementer | |
instabant. Vidi ego exinde spatio CCL. milliarium Italicorum navigio in regiam | |
Suetiæ Holmiam plurimos sic miserabiliter fauciatos, eodem anno terribili spectaculo, | Spectaculum miserabile. |
nempe naribus, oculis, brachiis, pedibusque evulsis adduci: qui tandem | |
insanabili vulnere, & cruciatu, præcipue Germani, Dani, & Scoti miserabili morte | |
vitam efflarunt. Quæ fors & mors, eisdem militibus Germanicis, ac Danicis, | |
præcipue Iuthis, & Holsatis evenit, quod Montanos illos ( Dalacarlos dico despecto | Hostis inermis non contenendus. |
nomine inermes rusticos, ac ad prælia indisciplinatos, homines stupidos, & imbecilles | |
reputabant, & appellabant, etiam imprecantes, quod e cœlo myriades com | Myriades. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>