omnem arborem, quam sciunt se dudum meruisse, putant esse furcam. Fures etiam | Fures. |
fisci ad bella non valent, & si adsunt, illico aufugiunt, quia cor obcæcatum habent, |
& in nummo reclusum. Legitimo autem matrimonio conjugati, vel alias sine | Conjugati fortes. |
scorto viventes, plusquam leones in audacia, & strenuitate victoriam certamini |
annexam tenent. Igitur modus est gentis occurrere inimicis, vt ducant eos ad sylvarum |
vastitatem, & opacitatem, vt primum tenebras expavescaris saltuum, donec | Stratagema. |
successive veniant ad hostile robur, suo loco & ordine collocatum: vbi principid |
velitares ad leves pugnas occurrunt, deinde turmalis exercitus equitum: pro quo tamen | Velites. |
in locis asperis pugnare solet pedestris turma, donec erumpat in locum ad certandum | Exercitus. |
ampliorem.
De stratagemate Regis Hachonis per frondes.
CAP. XX. |
ATROCES injurias quam vehementi spiritu, & studio |
Gothi vindicare soleant, parumper præsenti capite demonstratur. |
Erat olim in patria Gothorum potentissimus Rex | Hacho rex. |
Hacho nuncupatus, adeo præclaris, & magnificis gestis |
addictus, vt cæteri proceres potius ea admirari, quam imitari | Admirari potius quam imitari conceditur. |
valerent. Tanta enim circumspectione omnibus Reipublicæ |
partibus satiffecit, vt quemadmodum contra hostes |
in bellicis rebus incomparabiliter strenuus esset, ita incives |
& amicos nullum benigni Principis officium præteriret. |
Hic potentiam & militiam suam divisit in duas classes bellicas: quarum | Classis duplex. |
vnam fratres eius, patriæ limites, & populos defensuri, strenue gubernabant, dum |
ipse interim altera classe, militumque parte succinctus, arma Occidentalibus Oceani |
insulis inferret. In quibus constitutus, cum certis nuntiis didicisset, duos |
fratres suos bello navali a Danis oppressos, tertium vero ignominioso mortis |
genere in suæ familiæ, & Suetici Regis contumeliam absumptum, nihil vitenus | Vltor cæsorum fratrum. |
morandum ratus, totius exercitus sui robur e Hybernia in Danos converterc |
|