- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
278

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XL. Adhuc de seueritate eiusdem Regis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

278        DE STATV REGEN. ET OFFI.



illustration placeholder

Adhuc de severitate eiusdem Regis.


CAP. XL.


                                        QVOD cum Rex adverteret, in sola fuga salutem suam reponens,
Fuga Christierni Regis.                                         paucis postmodum diebus inde versus sua Daniam se
                                        recipere est coactus: in quo itinere plures rotis, sum reis, alioque
                                        horrendæ morris genere quartando mortificari jussit, præsertim
Vastenum S. Birgittæ vrbs, & monasterium.                                         apud Ostrogothos in Vasteno, terra S. Birgittæ: demum
                                        in Nydalensi monasterio, Novævallis dictos: vbi licet humanisrimo
                                        hospitio susceptus esset, tamen die Purificationis divæ
Monachi submerguntur.                                         Virgini dedicato, Abbatem cum VII. monachis peracto
                                        altaris sacrificio, manibus a tergo ligatis in rapidum flumen
submergi jussit: vnde cum Abbas naturali fortitudine funibus ruptis ad littus
Parvuli decollantur. enataret, a Regiis satellitibus ferro excerebratus interiit. Ita & parvuli illustris familiæ
Ribbingorum Vestrogothiæ, quibus hostilis barbaries ignoscere solet, ante
eius conspectum gladio sublati sunt. Quo factum est, vt sub eo congregatis XXX.
Christiernus fugit. millibus incolarum armatorum, ipse sibi conscius per devia, ac invia potius nocturno,
quam diurno tempore præcipiti cursu se reciperet intra limites suæ Danicæ ditionis:
vbi neque diu sine simili formidine securior est relictus. Adeo velox fama factum
eius ante adventum vbique monstravit, maxime apud subditos Cæs. Majestatis
Rex gloriosus erat ante stragem. in terra Batavorum, Brabantorum, ac aliarum nationum: vbi dudum cum in honore
esset, & sublimi gloria, ante tam immanem stragem in plerosque innocentes commissam
habitus erat gloriosus. Dicat hic Saxo Danorum historicus lib XII. in
Regna crudelitate perduntur & clementia servantur. omni circumspectione sua, vti superius cap. XXXVII. allegatum est, an hoc spectaculum
vt specie triste, ita re ipsa Danis vtile extitit, an crudelium pœnarum, ac
torturarum inflictione, an clementia, modestia, æquitate, & reliquis virtutibus Regiis
quærantur regna, & maneant parta: certe per experientiam agnoscet, Danicam
severitatem superioribus libris, et hoc Christierniano facto ad memoriam revocatam,
Gloriandum in malitia non est. plus infamiæ, & horroris, crudelitatis, & despectionis regno, & Regibus eius parere,
quam si humani, & justi essent: nisi forsan gloriari velint in malitia, quando
adhibitis fraudibus potentes se putent in iniquitate, vt novacularum more faciant
dolum: quod absit. Quis etenim secure commercium cum his intentare, & firmum
manere cogitat ? qui (vt Saxo vltimo cap. lib. IIII. asserit ) mentiri & fallere, inter
sordes & vitia non ducunt. Sit ergo sermo eorum, Est est, Non non, & omnes
Sermo sit est est, non non. credent eis. Nec credant me boni homines hæc supradicta propter odium, aut simultatem
in Danicam nationem illam, & vetusta eius gesta, aut Regis Christierni severitatem


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0364.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free