- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
450

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XXVI. De præparatione hordei, & aliarum frugum, pro ceruisia decoquenda - Cap. XXVII. Adhuc de frugum præparatione pro ceruisia in diuersis, & distantibus prouinciis conficienda

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

450        DE HVMANO VICTV

tabulatum, longum, & amplum: super quo impositum hordeum X. rugiorum,
vel XXX. aut plurium modiorum, aquam sparsum continue voluunt: vnde
fit, vt vna nocte & die mollescat, & intumescat: hocque secundo & tertio simili
Hordeum germinare videtur.revolutione versum, quasi radicibus emissis germinare videntur, vt conglobatis manipulatim
granis, illico concrescere velit: triduoque iam per pavimentum ampliatum,
Clibanus aptatur.relinquitur exiccandum: quo viso, clibanus adaptatur satis amplus: in cujus ampliore
latitudine interpositis rarioribus pannis, suppositpque lento igne, hordeum apportantur
dispergendum, & detorrendum. Induit enim eo torrore miram suavitatem,
vt mellis videatur habere saporem. Demum aquatili, seu trusatili, vel ventorum
Brasium quid sit.mola parumper attritum ( vnde Brasium dicitur ) aquæ calefactæ, atque in amplum
vas ligneum continua motione paulatim immissum, multo majorem dulcedinem
spargit, & tumorem: hacque commixtione remissius defervente, vasculo pertuso,
Lupuli decoctio.quasi cribro, vel craticulatis foraminibus, totus ille liquor fortiter coctus, exhaustus,
& depuratus alteri imponitur vasi: in quo decoctio amari lupuli pro tertia, vel
Fex vetustæ cervisiæ.quarta parte admiscetur, juxta majorem suavitatem, vel amaritatem cervisiæ conficiendæ.
Illicoque sex vetustioris cervisiæ, quasi fermentum, non magna quantitate
Hordei suavitas.imposita, totalem formam, & perfectionem inducit: eaque compositione, seu incorporatione
horum trium, scilicet suavis saporis hordei, amaritudinis lupuli, &
Lupuli amaritudo.coagulantis fecis, lente ferventibus sub coopertis cervisia maturatur. De quo commixtione
si quis pectorali strictura pressus, bonum haustum biberit, omnimode restitutus
Fecis commixtio.evadet. Illeque liquor vulgari Gothico Buska dicitur, quasi hominem liberans
Buska.ab oppilationum sylvis. Similis etiam præparantio fit in tritico, & avena: sed raro
Frumentum.in siligine, quæ panibus excoquendis specialiter reservatur, veluti frumentum delicatius
omnium nutrimentum.

Adhuc de frugum præparantione pro cervisia in diversis,

& distantibus provinciis conficienda.

CAP. XXVII.

Modus alius in diversis regionibus.                                        NEQVE tamen modus omnibus provinciis in frugibus
                                        præparandis idem est: quia aliter apud Norvegianos in Occidente,
                                        aliter in Meridie apud Gothos, aliterque in Oriente
Finni gens robustissima.                                        versus Moschos, & Finningos versus Septentrionem: qui
                                        etiam optime præparant hordeum, & ex eo conficiunt fortissimum
Absynthium contra vermes.                                        potum: vnde gens redditur robustissima, ad quodcunque
                                        exercitium, vel arduum opus subcundum, & perficiendum.
Semicocta cervisia laxat.                                        Quidam enim fruges præparant, vt ex iis decoquant potionem
                                        amariorem, absynthium addentes contra vermes, seu lumbricos:
quidæm, vt dulciorem faciant, scilicet ex industria non integre coquentes,
vt qui e lactis esu frequentius constipentur, ventris habeant liberiorem laxationem:
Acetum fit.quidam fruges parant, vt inde data opera conficians maximam aceti quantitatem,
Cervisia in Martio cocta, durat 10. vel 20. annis.pro arcibus conservandis, ac curris insignium dominorum: quidam præparanta annona
in Martio, & Aprili, cervisiam decoquunt decem, vel XX. annis pro medicina
duraturam. Aqua etenim illius temporis (hyemalis dicta )ad panem, vel potum
tum conficiendum admixta, nunquam acescere potum, vel putresecre panem sinit:
hacque providentia vsi Gedanensis cervisiæ plusquam sexcenti coctores, seu braxatores,
Cervisia Prutenica ominum excellentissima.multa millia vasorum nobilissimæ ac sanissime cervisiæ lucri causa, vel in suo portu honesto
pretio exoticis negotiatoribus vendunt, vel marino eventu ad exteras, & longinquas
terras Portugalliæ, & Indorum emittunt. Tantæque virtutis est hic liquor, vt eo
poto

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0536.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free