- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
458

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XXXV. De diuersitate, & forma vasorum - Cap. XXXVI. De ritu veterum epulandi

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

458        DE HVMANO VICTV

lata forma ( qui Schala dicuntur) ad modum cranii humani: qualem Albovinus Rex
Longobardorum de cranio Cunimundi Regis Gepidarum, teste Paulo Diacono,
craterem multo auro distentum, fabrefieri jussit: quo & in splendidis festis vsus est:
& demum Reginæ suæ insidiis interremptus, suum quoque cranium forsitan tradidit
pro poculo deaurandum.
illustration placeholder

De ritu veterum epulandi

CAP. XXXVI.

                                        VETVSTO tempore ( vt superius lib. V. de pugilibus &
                                        gigantibus ) qualem ritum epulandi habuere majores, satis
                                        integre videtur ostensum, ac insuper hoc loco nonnihil exactius
                                        ostendendum. Sed vltra autores ibi allegatos, etiam
Athenæus Græcus.                                         accedit clarissimus autor Græcus Athenæus: qui Aquilonaribus
                                        populis eo tempore, & loque vicinus, ac Possidonius,
Possidonius.                                         Cornelius Tacitus, & similes, qui de antiquorum epulandi
Corn. Tacitus.                                         ritu plurima meminere in hac forma: Apponebant, & graminibus
Forma epulandi.                                         prius sternebant ligneas mensas, paululum a terra
elevatas. Nutriebant autem modique pane, ac plurima carne in aquam elixata, ac carbonibus
& verubus assata: quam quidem non fastidiose apponebant, sed ambabus
Culter cum vagina in propria lance circumferebatur. manibus elevantes, membratim manducabant. Dum vero caro separatu difficilis
fuerat, exili cultro eam disciderunt: qui culter & cum vagina in propria lance circumferebatur.
Pisces quoque apponebant consuetos fluminibus marinis: quos sale,
Pisces. aceto, ac cymino assatos condiebant: quibus & ad potum vtebantur. Oleo vero
Oleum. non fruebantur, ob rarum eius vsum: nam ob desuetudinem, oleum eis injucundum
Antiqui circuli instar consedebant. videbatur. Quando autem multi simul cœnabant, circuli instar consedebant:
in medio vero coryphæus præstantissimus, quemadmodum coryphæo convenit: qui
ab aliis differt, vel virtute belli, aut genere, aut divitiis. Inde ex vtraque parte, juxta
Coryphæus. dignitatis ordinem & præstantiam, quam consecutus erat quilibet, sibi invicem
Clypei a tergo. succedebant. Hi simul & clypeos armatos a tergo sustinebant. Satellites autem illorum
Satellites. e regione in modum circuli, quemadmodum & domini, convivabantur. Hæc
Athenæus. Procedente vero tempore, vti cultus hominum redditus est ornatior, &
Luxus appellatione civilitatis introductus. civilior: ita & luxus in rebus, & aboininatio in moribus cernitur introducta: &
hac appellatione civilitatis incessanter ostenditur, vt nihil antiquæ, sed probatæ
simplicitatis ad vitæ compendium videatur esse relictum. Nec opus est longa nomenclatura
Tortores ventris. eos tortores, vel eorum instrumenta adducere, quibus angustissimus venter
Simplicitas edendi sanissima. extenditur ad cruciatum. Olim Septentrionalibus populis, vti prædictum est,
erat vna suavis, & amœna, ac secura in edendo, bibendoque simplicitas: quæ sanos,
Farcinatores peregrini. robustos, fortes, prudentes, & strenuos, in militaribus præsertim exercitiis, efficiebat:
nunc autem peregrinis farcinatoribus, & coquis accitis, ea morum qualitas
Sobrietas virtutum mater est. in ventrem introducta est, quæ adeo effrenem lasciviam generat, vt sobrietate ( quæ
virtutum custos est ) lacessita, nihil vtile, aut rectum corde cogitare poterit, aut inchoatum
augere, vel manibus operari.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0544.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free