Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXVII. De Erinacii, & Vrsi conflictu
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
Erinacius, qui & echinusterrestris dicitur. | LICET erinacius pinnas habet cacumine aculeatas, quibus |
sibi poma colligit ad victum, atque recondit in cavis | |
arboribus, & vrsum in nido molestat: attamen mole opprimitur | |
vrsi, ingenio adhibita, ea videlicet forma in imagine | |
superius, vel simili expressa, quando scilicet convoluitur | |
erinacius in formam pilæ, ne quid in eo præter aculeos | |
comprehendi possit: quo tamen remedio, aut vrinæ | |
Violator hospitiorum punitur. | aspersione, contra vrsum vlciscentem hospitium violatum, |
prævalere nequit: neque vrsus eam prædam, licet miferam, | |
& inopem, quasi spinosam escam, vorare potest. Quocirca rediens in cavernam | |
Vrsus suctu vngulæ impinguescit. | suam quiescit, atque suctu vngulæ vivit, & impinguescit: casuque quo caperetur, |
& caro eius assaretur, præter morem omnium carnium nigresceret, licet nullum argumentum | |
minimi humoris, in alvo eius inveniretur, neque circa cor, nisi exiguæ | |
guttæ, nihilque sanguinis in reliquo corpore. Procedunt vernali tempore mares | |
præpingues: cujus rei causa non prompta est, quippe qui nec somno quidem saginentur | |
præter XIIII. dies. Manifestum relinquit Aristoteles, vrsum agrestem hyeme | |
latere: sed vtrum hoc faciat propter frigiditatem, an propter aliud, quæstio est: quæ | |
tamen videtur sequentibus causis posse solvi, videlicet quod vestigiis nivibus impressis, | |
non rapiatur in prædam: quodque naturæ instinctu hoc sit, ne luporum agmine, qui | |
hyberno tempore plus sæviunt, lacerari possit: neve acuta glacie lædat pedum molliores | |
plantas. Ideoque propter frigiditatem latere vix creditur: quia adeo villosus est, vt | |
Vrsus villosus. | ne nivibus, pruina, vel glacie penetrari possit: immo omnes in asperrima hyeme vtuntur |
Pellis vrsina vtilis. | vrsina cute, pro calore conservando, dum inter agunt per dies & noctes in vehiculis |
suis. Est etiam pugnam vrsorum contra apros, sed rara victoria: quia plus præsidii habent | |
in dentibus, quam cervi, vel tauri in cornibus, aut celeritate. Equas gravidas dentibus, | |
ac calcitratione pedum validi caballi defendunt ab vrsis. Pulli agilitate cursus | |
Pullus equinus ab vrso fugatus nil valet in bello. | se defendunt: attamem pavorem semper retinent, vt inutiles sint ad bellum: in quo sub |
stratagemate solet aliquis armatus occurrere pellem vrsina, propter equos ab vrsis alias | |
vexatos. Attamen id notandum erit, quod sæpe minores bestiæ angustiatæ, majores | |
interimunt & fortiores, vt superius de mustela & alce, atque hic de erinacio spinoso | |
& vrso villoso exemplificatur, vt loco cedat: immo fortissimis pugnatoribus evenit, | |
vt pericula ab exiguo hoste, non prævisa, aut contempta, pati cogantur. | |
De Vrsis | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>