Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXVIII. De Vrsis prædantibus mella
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
DICTVM est superiori cap. XXVI. quomodo vrsa | Vrsa plena fraudis. |
insidians, plena fraudis fera, informes vtero partus edere | |
soleat, sed natos lingua fingere, atque in speciem sui similitudinemque | |
lambendo formare, vt beatus Ambrosius in | Ambrosius. |
Hexame ait. Hic vero ostenditur, adultos educi catulos | |
in antra favorum, vt in sylvis, & campis inveniant pastum, | |
vbi vitæ sumpsere principium, cum gustaverint mandragoræ | |
mala. Sed eunt obviam, ne malum in perniciem | |
invalescat: & formicas devorant, ad recuperandam sanitatem. | Vrsi formicas devorant. |
Sed nec mirum est, quod mella devorent, cum Aristoteles lib. VIII. Nat. | |
cap. V. vrsum vocet animal omnivorum, quippe qui & fructus arboris, quas conscendit | Vrsus animal omnivorum. |
corpore lubrico, edat, & leguminibus, ac apibus, perfringens alveos, | |
cancrisque, ac formicis vescatur, & carne. Propter quam escam frequentius instituta | |
publica venatione per totam sylvam, sub certa distantia loci, vbi damnum dederat, | |
interfici solet, vt inferius cap. de venatione ostendetur. Puncturas apum, propter | |
mellis suavitatem, parum reputat, vt convulneratum ab apibus os levet, & sanguinis | |
gravedinem. In dominiis autem Regis Poloniæ, Podolia videlicet, | Podolia. |
& Valachia, reperiuntur terræ cavernosæ infinitis apibus, & savis plenæ: | Valachia. |
& hinc est, quod tot centena millia librarum optimæ ceræ navigiis | Opulentia cenæ. |
ab Orientalibus institoribus lucri causa portantur | |
ad Occiduas terras. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>