mira voracitate luporum more restituere novit: eaque voracitatis ratione evenit, vt in |
pectore, vel intestinis cadaveris cor, & mollia vorando, reti vel laqueo tanquam caveis |
inclusus circundetur. Majori tamen discrimini submittitur, quando cum nocturnis |
alitibus ingreditur pugnam: de quorum numero otus est, de die nunquam |
apparens: cui acriter congrediens, tantum mutuis vngularum impressionibus configitur, | Aves pugnantes a venatore capiuntur. |
vt & ipse, & adversarius orto die venatori fiant præda. Et hoc quoque Albertus |
fatetur fieri inter VVormatiam, & Treverim in Germania. Ne autem videatur |
hæc rapax avis in aquis simili compare carere, ecce avis Linachos occurrit: quæ | Linachos. |
tantæ rapacitatis est, vt cæteræ eam in mari videntes, se terrore eius submergant, & |
pro tota ea die non nisi a longe emergant, eo quod illa observat aquæ superficiem, |
ne alique eam evadant. |
|
|
De Falconibus, & eorum distinstione. |
CAP. XXIII. |
|
EX quo falconibus tanta reverentia, honosque conceditur, |
quod procerum manibus, gemmis, margaritisque adornati infideant | Falcones ornati. |
deportandi, vt suo raptu spectaculum aliquod gestantibus |
se demonstrent: nefas crederetur, hujusmodi avium |
præfectos, seu barisellos, præsentibus volucribus haud rectum |
attribuere locum. Aquilonares igitur montes hos generant |
valde feroces, sed generosos, etiam candidos: qui | Falcones generosi aquilonares. |
ballistis incolarum, nisi omnimodam vim in rapiendo fecerint, |
tanquam aves sacræ non impetuntur: alioquin damna |
facientes, quantumcunque nobiles, aut candidi sint, sagittas incolarum non evadent. |
Habitant tamen in rupibus quasi inaccessis, viventes e raptu piscium: quos ob nimiam |
multitudinem diminuere non sufficiunt homines etiam innumerabiles, nisi concurrerit |
adjutorium rapacium bestiarum. Adeo natura ludit in rebus abundantia, | Natura ludit in reb’ temperactis. |
vd defectu sagacissime temperandis. Abundant etiam ibidem accipitres, & milui, |
ac corvi, ob aquaticarum avium segnitiem, ac tardum volatum: quia nimium | Accipitres. |
fertilitate fundi saginantur. Dicit etiam Albertus, quod in animalibus Septentrionis |
|