- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
744

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XIIII. De Xiphia, Monocerote, & Serra

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

744        DE PISCIB. MONSTRO.

Modus capiendi xiphias. lib. I. Manentibus in statione frequentibus duorum remorum scaphis, speculator
quidam communis superne instat: duos singulæ scaphæ tenent: alter remigat,
alter hastam habens manet in prora. Cum primum vero speculator supereminen
Galeota piscis. tiam galeotæ signo indicat (beluæ vero supra mare pars tertia eminens sertur)
scapha propius appellitur. Deinde jacto manu telo, vulnus incutit. Tum evulsa
Xiphiæ telo hamato capiuntur. fine cuspide de corpore hasta, quod telum sane est hamatum, vt educi facile
queat, apteque infixo ei funiculo appenso, fauciata acclinat belua, donec agitata
suffugiensque lassetur. Tunc in terram subducunt, aut intra scapham accipiunt, nisi
prorsus immensum corpus existat: quod si in mare telum exciderit, haud sane perit.
Est nanque vel e quercu, vel ex abiete compactum, adeo vt querna gravitate
Remiges vulnerarit a belua. demersum, deinde in sublime relatum facilem possit apprehendi. Contingit
autem interdum &remigem in scapha per magnum galeotarum gladium vulnerari:
cum instar apri beluæ vigeat impetus: asperrime fit ipsa venatio. Hæc Strabo.
Monoceros piscis. bo. Monoceros est monstrum marinum, habens in fronte cornu maximum,
quo naves obvias penetrare possit, ac destruere, & hominum multitudinem perdere.
Monoceros belua ferox, sed tarda. Sed in hoc pietas divini numinis navigantihus providit, cum ferox sit
hæc belua, tarditas sua, quam habet maximam, prævisa, timentibus eius accessum
fugam concedit. Serra belua similiter marina est, ingens corpore, caput
Serra piscis. habens cristatum, durum, sicut serra dentatum: subter navibus natans
secat easdem, vt intrante aqua mersis hominibus, eorum
cadaveribus satietur. Est & aliud genus serræ, se erigens
contra velificantes: quod mox XXX.
vel XL. stadiis peractis, lassum
Orcarum gladionautæ vulneraritur. descendit in mare. Orcarumè
gladio dorso
tenus elevato
sæpe piscatores vulnerati, deficiunt
ita & loliginum tactu manum retrahunt
stupefactam.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0830.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free