Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XVIII. De spermate Ceti, quod Ambra dicitur, & eius Medicinis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Alber. lib. 24. | CETVS humanæ propagationis more cum balena congrediens, |
ob velocitatem coitus multum sperma emittit, & | |
resoluit, atque sic resolutum vulua totaliter non admittit. | |
Ceti sperma passim ampliat invndis. | Spargitur ampie per mare in diversis figuris, colorem cæruleum |
habentibus, magis tamen ad albedinem tendentibus, | |
sibiinvicem conglutinatis: atque a nautis solicite (vt inter | |
Ceti sperma a nautis colligitur. | navigandum in Oceano sparsum vidi ) colligitur, vt medicis |
purgandum vendant, qui purgatum ambram vocant: | |
Medicinæ ex ambra. | eoque(vt Iorath autor est) contra guttas, & paralysin, tanquam |
præcipuo, & pretiosissimo vnguento vtuntur. Præterea a Platearius asserit, | |
Ambra calida & sicca. | quod ambra sit sperma ceti, id est balenæ, & quod calida sit & sicca in secundo gradu. |
Est autem alba, & si invenitur coloris gypsei, melior est. Sophisticatur autem | |
Ambra quio sophisticetur. | cum pulvere ligni aloës, & styracc, musco, & quibusdam aliis. Sed hoc agnoscitur: |
quia sophisticata ad mollitiem facilem reducitur tanquam cera, ambra vero integra | |
non ita liquescit. Habet virtutem confortandi, valetque contra syncopin, & epilepsiam. | |
Constantius. | Præterea Constantius in lib. graduum dicit, quod ambra de ventre cujusdam |
maximæ bestiæ egrediatur. Quidam tamen dicunt, quod in fundo maris nascatur | |
calida & sicca in secundo gradu existens, & frigidas naturas confortans. Avicenna | |
Avicenna. | asserit: Ambra (vt æstimo) est manatio fortis in mari, melior grisea quia fortis |
Modus adulterandi ambram. | deinde varia, post citrina. Et adulteratur cum gypso, & cera, & ladano: nigra |
specie mala est. Multoties autem assumitur e ventre piscis: qui si eam comedit, | |
moritur. Est autem calida & sicca, & videtur esse calida in secundo | |
Ambræ variæ medicinæ. | gradu, sicca in primo. Confert autem decrepitis propter |
subtilitatem suæ calefactionis, tum etiam cerebro, | |
sensibus, ac cordi | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>