Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XLI. De pulchra comparatione naturæ Piscium, & Hominum - Cap. XLII. De clementia Piscium erga Homines
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Homo indiscretum tempus pariendi habet. | DENIQVE (teste Ambrosio in supra allegato cap. )omnes |
animantes præscripta habent pariendi tempora, homo | |
solus indiscreta atque confusa. Reliqua genera clementiam | |
Mulieres inclementer partus edunt. | temporis quærunt, mulieres solæ partus suos inclementer |
essundunt. Vaga enim & intemperans libido generandi, | |
vagam pariendi ætatem exhibet. Pisces tanta maria transmittunt, | |
vt vtilitatem aliquam generi suo quærant: nos quoque | |
diffusa æquora transfretamus. Sed quanto honestius quod | |
successionis amore, quam quod pecuniæ aviditate suscipitur ? | |
Denique illis ad pietatem, hominibus ad quæstum transmissio deputatur: illi sobolem | |
præferunt omnibus mercibus chariorem, homines mercem longe imparem ad | |
Pisces patriam repetunt, q homines relinquunt. | periculi vicem misera lucri cupidine reportant. Itaque illi patriam repetunt, homines |
derelinquunt: illis natando incrementum generis acquitur, hominibus minuitur | |
navigando. Quis igitur neget divinitus illis infusum ingenium esse hujusmodi, atque | |
Ingenium piscibus divinitus infusum. | virtutem ? cum videat istos in Aquilonem tam solennem obeundæ fœcunditatis peregrinationem |
viuaci ingenio componere, alios in exiguo corpore tantum validitatis | |
assumere, vt maximas naves plenis currentes velis, in mediis fluctibus sislant: sicuti | |
Echeneis ingentem navim fistit. | brevis pisciculus echeneis(de quo superius eodem lib. cap. XXXII. & XXXIII. |
dictum est) tanta facilitate memoratur navem ingentem sistere, vt quasi radicatam | |
mari hærere videas, nec moveri: aliquandium enim immobilem servat. An & huic quis | |
Virtus omnis creaturaru ab optimo creatore procedit. | putet sine creatoris munere tantum potuisse suppetere virtutis ? Quid gladiis, serris, |
canibus marinis, et balenis tribuendum est ? quarum magnitudo(vt idem Ambrosius | |
hoc lib. cap. XI. testatur) tanta est, vt si quando supernatent fluctibus, insulæ annatare | |
putentur, montesque altissimi summis ad cœlum verticibus eminere. Hæ balenæ | |
non in acta, nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur videri, vt eorum | |
Nautæ beluas marinas timent. | conspectu nautæ a navigandi in illis locis præsumptione revocentur, nec secreta |
elementorum adire supremæ mortis terrore vsurpent, prout superioribus aliquot capitulis | |
præsentis lib. XXI. fuerat declaratum. | |
De clementia Piscium erga Homines | |
CAP. XLII. | |
ETSI superioribus capitulis plurima ostensa sunt de magna | |
pietate, quam beluæ, seu monstra marina demonstrant | |
afflictis naufragantibus, ne pereant: tamen inclytæ adhuc eorum | |
Clementia beluarum marinarum. | virtutes reputantur, quibus ipsis hominibus in aquis |
prosunt, quando a terrarum incolis vel deferuntur, vel crudeliter | |
Ionas a homine in aquam projicitur, a pisce colligitur. | moribundi eiiciuntur: prout evidens exemplum prædictus |
autor de Iona adducit, quem cetus excepit ad vitam, | |
reddidit ad prophetandi gratiam: emendavit aquam, quem | |
terrena deflexerant ; psallebat in vtero ceti, qui mœrebat in | |
terris. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>