- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
797

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. XVII. De Apibus sub niue, & glacie seruandis - Cap. XVIII. De immunitate Apum ob vtilitatem, ac regiminis ratione

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XXII.         797

densas nives per hyemem fere spatio octo mensium a frigore illæsæ permanent. SicApes per 8. menses in alveis ocluduntur.
autem reconditæ secundum Plin. lib. XI. cap. XVI. diebus sexaginta fine vllo cibo
aluntur: postea in mensem Maii vsque vigilant, sed propter frigus etiannum imminens alveo
se continent, atque cibos, quos æstivo labore quæsiverunt, in id tempus servatos
repetunt. Hyeme denique peracta, tanto plus in reparando labore, & colligendo
melle proficiunt, quanto in locis amœnioribus, ac magis floridis campis, hortisueFlorum maxima abundantia.
sint collocatæ: taliaque loca omni fertilitate repleta, in Aquilonaribus terris innumera
reperiuntur.

De immunitate Apum ob vtilitatem, ac regiminis ratione.

CAP. XVIII.

                                        INCOLÆ igitur terrarum videntes eas multiplici ratione
                                        super omnia infecta animalia habere principatum,
                                        esseque solum propter vsum hominum genitas, magna easdem
                                        legum libertate conservant, vt vbique locorum permaneantApes in septentrione inoffensæ manent.
                                        inoffensæ. Agricolis etiam venturam pluviam
                                        e foribus alvearii dependentes, & ex eisdem celerrime
                                        evolantes, redeuntesue præsagiunt, suoque communi laboreApum prognostica.
                                        omnibus ordinem adhibent, quo cereas structuras
                                        vnanimi moderamine absolvant. Cum vero secundum
Aristotelem migrare in animo habent, vox solitaria & peculiaris quædam aliquotApes migraturæ triduo ante murmur edunt.
ante diebus intus mittitur, & biduo aut triduo paucæ circum alveum volant: an rex
etiam inter eas sit, explorari haud potest, quoniam difficile cognitum est. Hic tamen
magno cum agmine exit: satellites quidam, lictoresque, tanquam assidui custodes
autoritatis sibi assistunt, pluresque turmæ eum circundant. In hunc modum collectæ apes,
nova domicilia quæsituræ avolant: quæ possessoris visu per campos, & sylvas diligentius
observantur, vt eas in alienum fundum descendentes, ea scilicet servata lege,
quæ naturali æquitate in omnibus nationibus est communis, repetat. Apum senioresApes seniores dulciora mella conficiunt.
dulcius propter experientiam mellificant, quam juvenes: sed acrius pungunt.
Rex eorum secundum Ambrosium lib. V. Hexamer. cap. XXI. formatur
insignibus naturæ clarus, vt magnitudine corporis præstet, & specie, tum quod inApum rex cæteras magnitudine antecellit.
rege præcipuum est, morum mansuetudine. Nam etsi aculeum habeat, tamen eo
non vtitur ad vindicandum. Sunt enim leges naturæ non scriptæ literis, sed impressæ
moribus, vt leniores sint ad puniendum, qui maxima potestate potiuntur. Leges naturæ firmissimæ.
Sed & apes illæ, quæ legibus regis haud obtemperaverint, pœnitenti se multant condemnatione,
vt immoriantur aculei sui vulneri. Denique ipsum regem suum summa
protectione defendunt, & pro eo pulchrum perire putant: cui plus devotionis,
quam Indi, vel populi Sarmatarum suis Regibus exhibent. Reges apum secundumApum reges exeunt toto agmine stipati.
Aristotelem loco iam supra allegato, nunquam foris visuntur, nisi cum migratur, &
tunc ita, vt reliquæ omnes circa ipsum principem suum glomerentur. Quandoquidem
autem pluralitas Principum in omni imperio obest, ita quoque in apibus errorem,
omniumque mortem, ac perniciem inducit. Quamobrem cum plures reges habent,
per quos sigillatim dividuntur, & si forte paucæ prope multas consistunt, concedunt
paucæ ipsæ ad plures, regesque suos derelinquunt, ac ipsi qui pluribus præest


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0883.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free