- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
32

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

cursu, invia superare saxa, in summa eniti arborum cacumina,
quotidianum illi exercitium. Ut non immerito Jovius; Lapponibus sunt
pedes velocissimi
. Et Scaliger Exerc. 213. Scimus nos, Lappones esse
corpore vegetissimo, agilitate insigni
. Licet autem firmi sint, ac
agiles, tamen nunquam incedunt erecti, sed inclinato ad anteriora
corpore, quod accidere ipsis putant ex frequenti sessione, humi suis in
tuguriis Dn. Joh. Tornæus: Corpus totium antrorsum, quodammodo
subcurvum existit, assidua quippe sessione inflexum
. Et loco alio:
Dhe ara och Kut-eker Krokryggda. Hoc est: Dorso quoque sunt
incurvo seu inflexo
. A corpore venio ad animum, in quo illud ante
omnia occurrit, quod Lappones ad onmem superstitionem sini
proclives. Nempe cum in sylvis inter feras vivant, nec societatem
colant mutuam, sed familiæ singulæ agant seorsum pro se, remotæ à
cæteris, non est adeo mirum, quod in superstitiones varias
prolabantur. Sed de superstitionibus eorum separatim agam.
Deinde gens est supra, quam quis credat, meticulosa & imbellis.
Observavit pridem Paulus Jovius, quando sic de ipsis in Moschoviæ
delineatione. Lappones existunt gens ad omnis externi hominis
vestigium; navigiique conspectum fugax
. Idem factum ab Olao Magno,
lib. IV. c. 11. Gens hæc, ait, ut plurimum pusilla staturæ est, animoq;
pusillo
. Firmat hodierna etiam experientia, ex qua Joh. Tornæus:
Till Krigsvvæsendet hafvver Lappen i alla sina dagar een skræk och
fasa dragit
. Hoc est. Militiam Lappo omni tempore abhorruit, &
timuit
. Samuel Rheen c. 14. Lapparna æra & sedant folk, som
stœrsta deehlen till Krigh alldeles oduglige æro. Ty hoos dem finnes
ingen manlig frimodigheet, uthan æro gemeenligen fœrsagde och
kleenmodige
. Hoc est; Lappones plerique omnes ad bella prorsus sunt
inutiles; nullum enim animi virilis robur in ipsis, sed timiditas
plerumque ac pusillanimitas
. Neque desunt rationes, quare sint
pusillo animo, quia nempe sanguinis spirituumque copia destituuntur
propter frigus, atque victum tenuem, succoque bono carentem.
Esse autem animosiores, quorum corpora sanguine spiritibusque
plena, vetus dogma est, & observatum omni tempore: contra
minus animosos, quibus ista desunt. Ideo & Barptolomæus Cocles

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0056.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free