- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
111

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

varia, som the om hœsten offra vvilla till sina afquder. Hoc est, quæ
in autumno constituerunt sacrificare deastris suis
. In autumno
igitur præcipue solenniterque sacrificia faciunt; credo quod tum
hyems sit vicina, cum nocte diuturna, quo tempore magis necessariam
putare possunt sibi esse opem divinam. Nec fortassis alia
est causa, ob quam eo ipso tempore quotannis renovent imaginem
Toronis, ut nunc dicam. Nam post ista, quæ jam memoravi,
speciatim hoc observant in sacrificiis, quæ Toroni offerunt, ut
quotannis primum ejus novum fabricent simulacrum, id quod fit diebus
quatuordecim ante festum Michaelis. Spirri Nils: Foirton daghar
foer Michaelis mæsse uthugge the sigh een ny trægudh
. Hoc est:
diebus quatuordecim ante festum Michaelis novum sibi sculpunt idolum ex
ligno
. Deinde, ut id simulacrum certo dedicent consecrentque
ritu, mactata nempe victima, cujus cruore idolum, ut & adipe
pingunt. Idem: Bredhe vvydh træguden slachta the reenen, sedan
thaga the alla beenen uthur Reen, och smoeria alt œfvver sin afqud, baode
blood och Reenflaolt, den de sedan tillyka medh beenen i Iorden
nedergrafvva
. Hoc est: Prope idolum ligneum mactant rangiferum,
è quo exempta omnia legunt ossa, tum sanguine adipeque: simul ejus,
totum inungunt idolum. Postremo rangiferum una cum ossibus defodiunt
in terra
. Hæc idoli Thoronis est solennis dedicatio,
quotannis solita repeti. Quanquam præter hoc idolum alia plura in
honorem ejus erigant, unum nempe, quotiescunque sacrificant
rangiferum. Samuel Rheen. Sao maonge Reenar Lappen till offer slachtar,
sao maonga asgudabæleten skall han upsættia Thor till æhra
. Hoc
est; Quot numero rangiferos Lappo mactat victimas, tot idolo
erigere debet in honorem Thori
. Collocant porro ista omnia unum juxta
alterum in loco post tugurium sacro super tabulatum, de quo dixi
supra, & tum victimam & sacrificium ipsi offerunt. Quod faciunt
hoc modo, ur commemorat prædictus auctor. Primum victimam,
quam placere Thoroni n tympani cognoverunt, religant
post tugurium suum. Solent autem Thoroni rangiferos offerre
sexus fere masculini. Rangiferum ergo sic religatum mactant
corde ipsius trajecto cultri acutissimi mucrone, vel ut ipse ait: Reen

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0135.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free