- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
228

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Et hæc quidem sunt, quæ fiunt ante venationem. Sequitur
deinde ipsa, quæ non una eademque est, sed varia. Differt autem
maxime respectu primum temporis, deinde & ferarum. Johannes
Tornæus: Pro anni ferarumque diversitate venatio quoque non uno
modo instituitur
. Alia igitur est hyberna, & alia æstiva; alia
minorum, & alia majorum grandiorumve ferarum. In æstate feras
persequuntur fere ambulando pedibus, & sagacitate canum, quos
Lappones habent bonos, animososque, ut non indicare tantum
feram possint, sed & audeant invadere. Habentque ipsos illo fine ad
tuguria sua perpetuo revinctos. Wexionius lib. IV. Desc. Suec.
c. 8. Canes semper vinctos tenent, ut venatum dimissi, feras avidius
persequantur
. At vero hyeme vestigia ferarum nivibus impressa
observant, easque intercipiunt cursu celerrimo cum tabulis repandis,
pedibus aptatis, quas uberius alio loco describemus. Meminit
Olaus Magnus lib. IV. c. 12. In pandis,inquit, scu lutis trabibus, sus
lubricis tabulis pedibus alliqatis, super valles nivososque montes ac
cocumina montium celerrimo transitu lapsuq; pracipites in bestias
efferuntur
. Idem lib. I. c. 25. Genus hominum sylvestre seu Lapponicum
pandis trabibus sive longis stipitibus, plantis pedum affixis, supra nives in
vallibus ac montibus, flexuoso & arbitrario motu cursum pracipitem
dirigendo se transfert: Idque perfectissima arte facit, sive adversis
casibus congrediendum sit, sive venationibus voluptuosis, quarum
quæstu vivunt, & fortunas assequuntur uberiores, sit attentandum
.
Feras minores capiunt arcu plurimum & sagittis; majores hastis &
bombardis. Quanquam ne istorum quidem omnium eadem sit
venatio. Nam hermelinos quidem, quos appellant, sæpius
captare solent excipulis, isto fere modo, quo & mures vulgo. Non
dissimilem multo commemorat prædictus Olaus hisce verbis lib.
XVIII. c. 21. Capiuntur positione transversorum lignorum, subtilissima
chorda adhibitorum, quæ (ingredientibus hermelinis tribus,
quatuor vel octo simul) mota, repente eos in sua pressura claudit
. Addit
idem, capi quoque foveis, superne tectis nive, ne sentiant insidias
item canibus, qui sint adeo celeres & sagaces, ut eas comprehensas
morsibus occidant
.. At sciuros petunt telis fere, nullo armatis spiculo,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0252.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free