- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
311

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

facileque quidem canescere. De graone doch gansta sællan dicit, hoc
est, prorsus raro fiunt cani. Ita plerique Lapponum non
conficiuntur morbo, verum senio. Cæterum si quis graviter decumbat,
sive senio confectus, sive caussis aliis, de eo primum explorant per
tympanum suum, an sit recepturus valetudinem, num obiturus,
sicut alibi hoc fine usurpari tympana monstravi. Docetque idem
Cl. M. Matthias Steuchius in suis ad me litteris. Memini me à
Lappone quodam audivisse, poße eos horam genusque mortis iisce
tympanis suis divinatoriis scire
. Ericus Plantinus. De taga fram
trumman, soekiandes igienom spelande pao henne uts slag till doeden, haeller
hifvvet
. Hoc est: Per tympanum, ejusque pulsationem quærunt
explorare, mors ne, an vita sit expectanda
. Postquam constitit,
vicinum esse morti, tum ex præsentibus si qui magis dediti sunt
religioni Christianæ, agonizantem hortantur, ut Dei Christique sit
memor. Ericus Plantinus. Mig berættades af een graohaorig
Lapp, som hafuer foordam varit i Pita Skolen, att dhe, som
færstao sin Christendom, foermana den siuka, att tænckia pao Gud
.
Hoc est; Memoratum mihi est à Lappone quodam cano, qui olim
Scholam Pithensem frequentavit, solere tum, qui versatiores sunt
in Religione Christiana, hortari ægrotum, ut DEVM habeat in
memoria
. Si fuerint religionis Christianæ negligentiores,
ægrotum deserunt, solliciti tantummodo de convivio funebri, quod
quandoque ante obitum defuncti celebrare incipiunt. Steuchius.
Lappo pecuniosus vocabatur Thomas, qui eum gravi detineretur
morbo, adeo ut nullam recuperandæ salutis spem haberet, convocat
ad se cognatos & amicos. Illi ubi exigua in spe hunc animam ducere
vident, adeunt cauponarium, qui euntibus in Norvegiam &
Iamptlandiam commodum prabere solet hospitium, & ab eo emunt
cerevisiam, ac spiritum vini, inferias acturi vivo adhuc altero, ubi sic
diem integrum inter pocula consumserunt, adeunt casam ægrotantis,
& inveniunt ipsum jam mortuum
. Est hoc recentissmum
exemplum, quod his annnis accidit, unde satis constat, quam
justæ sint querelæ, quæ præmittuntur diplomati Gustavi
Adolphi de Schola Lapponica, ubi inter cætera de Lapponibus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0335.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free